The Bible

 

Ezechiel 39

Study

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #299

Study this Passage

  
/ 962  
  

299. "Et sedens super illo habens arcum," significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ex Inferno, ita contra Infernum. - Per "Sedentem super Equo albo" de Quo Apocalypsis 19:13, intelligitur Dominus quoad Verbum; at per "sedentem" super hoc Equo albo, intelligitur homo angelus quoad doctrinam veri et boni ex Verbo, ita ex Domino, similiter quod per Exercitum Domini in Caelo, qui sequebatur Dominum super Equis albis, (Apocalypsis 19:14).

De "Sedente super Equo albo," Apocalypsis 19, dicitur, quod "Ex ore Ejus exiverit romphaea acuta, ut per illam percuteret gentes;"

et per "romphaeam ex ore Ejus" significatur Divinum Verum Verbi pugnans contra falsa et mala (52, 108, 117); hic autem dicitur, quod "sedens "super hoc Equo albo haberet "arcum," et per "arcum" significatur doctrina veri et boni ex Verbo pugnans contra mala et falsa: pugnare contra falsa et mala est quoque pugnare contra Inferna, quia mala et falsa inde sunt, quare etiam hoc significatur. Quod "arcus" in Verbo significet doctrinam pugnantem in utroque sensu, constare potest ex his locis:

Jehovae "Tela acuta, et omnes Arcus Ipsius tensi, ungulae Equorum Ejus tanquam rupes reputantur," (Esaias 5:28);

Dominus "tetendit Arcum Suum sicut inimicus," (Threni 2:4);

"Jehovah, equitas super equis Tuis, denudabitur Arcus Tuus," ((Habakuk 3:) 8-9); 1

"Dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit; dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam Arcu Suo," (Esaias 41:2);

in his locis "Arcus," quia de Jehovah seu Domino, significat Verbum, ex quo Dominus apud hominem pugnat contra mala et falsa.

"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur Arcus belli, contra loquetur pacem gentibus," (Sacharias 9:10);

"Tendunt linguam suam, Arcus eorum mendacium, et non veritas," (Jeremias 9:2 (B.A. 3); 2

"Ecce impii tendunt Arcum, praeparant Sagittas super nervo suo, ad Jaculandum in tenebris rectos corde," (Psalm. 11:2);

"Exacerbabunt Josephum et Jaculabuntur, odio habebunt illum Sagittarii, sed sedebit in firmo Arcus sui a manibus fortis Jacobi," (Genesis 49:23-24);

"Disponite aciem contra Babelem, omnes tendentes Arcum jacite in eam, ne parcatis Telo, quia Jehovae peccavit," (Jeremias 50:14, 29);

David lamentatus est super Schaule, "ad docendum filios Jehudae Arcum," (2 Samuelis 1:17-18); 3

in Lamentatione illa agitur de pugna veri contra falsa.

"Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens Arcum Elami, principium fortitudinis ejus," (Jeremias 49:35);

"Jehovah posuit me in Telum expurgatum, in Pharetra Sua occultavit me," (Esajas 49:2); 4

"Ecce haereditas Jehovae filii, beatus qui implevit Pharetram ex illis," (Psalm. 127:3-5);

"filii" hic ut alibi significant vera doctrinae.

"Erit in Schalem tabernaculum Jehovae: ibi fregit nervos Arcus, seu tum, gladium, et bellum," (Psalm. 76:3-4 (B.A. 2-3)); 5

"Jehovah cessare faciet bella, Arcum franget, amputabit hastam, currus comburet igne," (Psalm. 46:10 (B.A. 9); Ezechiel 39:8-9; Hoschea 2:18);

in illis locis "arcus" significat doctrinam veri pugnantem contra falsa, et in opposito sensu doctrinam falsi pugnantem contra vera; inde "sagittae" et "tela" significant vera aut falsa. Quoniam "bellum" in Verbo significat bellum spirituale, ideo arma belli, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, arcus, sagittae, significant talia quae sunt istius belli.

Footnotes:

1. iii. pro "ii."

2. 2 pro "10"

3. 17, 18 pro "17"

4. xlix. pro "xlviii."

5. 2, 3 pro "2, 3, 4"

  
/ 962