The Bible

 

Ezechiel 39

Study

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1159

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1159. "Et omnia pinguia et splendida abiverunt a te." - Quod significet quod omnia bona et vera ac fausta et magnifica, quae se per religiosum illud aucupaturos esse, sibi persuaserunt, in contrarium versa sint, constat ex significatione "pinguium", quod sint bona et inde fausta (de qua sequitur); et ex significatione "splendidorum", quod sint vera et inde magnifica; quod "splendida" illa significent, est quia splendor est lucis, et lux caeli est Divinum Verum aut Divina Sapientia; ex eo est quod omnia in caelis splendeant splendore qualis non datur in mundo; comparari potest cum splendore adamantis obversi soli, sed splendor in caelo multis modis superat; superat sicut lux caeli lucem mundi, quarum tale discrimen est ut quidem possit illustrari per comparationes, sed usque non describi: ex illa luce existunt omnia magnifica ibi, quae imprimis consistunt in formis correspondentibus sapientiae, quae tales ut in mundo non effigiari possint, ita nec describi; est enim ipsa ars in sua arte in illis, ac est scientia in sua sapientia in illis, inde sunt pulchritudine ineffabili: ex his patet unde est quod "splendida" significent vera et inde magnifica.

[2] Quod "pinguia significent bona et inde fausta, est quia pinguedo est optimum carnis, et quia est sicut oleum, per quod significatur bonum amoris.

Quod "pinguedo" significet bonum, et illa quae boni sunt, ita faustitates et gaudia, constat ex sequentibus locis in Verbo:

– Apud Esaiam,

"Attendite attendendo ad Me, ..comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra" (55:2);

per "comedere bonum" significatur appropriare sibi bonum; inde per "deliciari pinguedine" significatur in faustitate et beatudine esse.

Apud Jeremiam,

"Implebo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bono..saturabitur" (31:14):

etiam ibi per "pinguedinem" significatur faustum et beatum ex bono amoris.

Apud Davidem,

"Adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum" (Psalmuss 63:6 [B.A. 5]):

"adipe et pinguedine saturari animam" significat bono amoris et inde gaudio impleri; "labiis canticorum laudare" significat colere per vera quae animum laetificant.

Apud eundem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum tuarum potas eos" (Psalmuss 36:9 [B.A. 8]):

per "pinguedinem" qua "implentur domus", significatur bonum amoris et inde faustum, "domus" sunt illa quae mentis sunt; per "flumen deliciarum", qua "potas eos", significatur intelligentia et inde felicitas.

[3] Apud Esaiam,

"Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium faecum, pinguedinum medullatarum et faecum defaecatarum" (25:6):

haec de statu illorum qui Dominum agnituri et adoraturi 1 sunt; per "montem" illum significatur nova ecclesia ex illis; per "convivium pinguedinum, pinguedinum medullatarum", significatur bonum tam naturale quam spirituale cum gaudio cordis; et per "faeces, faeces defaecatas", significantur vera ex illo bono cum felicitate ex illis, Apud eundem,

"Jehovah dabit pluviam seminis tui, quo conseres terram, et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum" (30:23):

per "pluviam seminis" significatur multiplicatio veri, et per "panem proventus" significatur fructificatio boni; per "pingue et opulentum" significatur bonum et verum cum omni fausto et felici.

Apud Davidem,

"Adhuc proventum habebunt in senio, pingues et virides erunt, ad annuntiandum quod reaus Jehovah" (Psalmuss 92:15, 16 [B.A. 14, 15]):

"pingues et virides esse" significat in bonis et veris doctrinae esse.

Apud eundem,

Jehovah "recordabitur omnium oblationum tuarum, et holocaustum tuum pingue faciet" (Psalmuss 20:4 [B.A. 3]):

per "oblationes" et "holocaustum" significatur cultus, et per "pingue facere" significatur ille ex bono amoris.

(Simile per "pinguedinem" significatur apud Ezechielem, cap. 34:3; Genesis 27:39; et alibi.)

Quoniam per "adipem" et "pinguedinem" significabatur bonum amoris, et quia omnis cultus qui vere cultus est, ex bono amoris erit, ideo

Statutum fuit ut omnis adeps et pinguedo in sacrificiis super altari adoleretur (Exodus 29:13, 22; Leviticus 1:8; 3:3-16; 4:8-35; 7:3, 4, 30, 31; cap. 17:6 2 ; Numeri 18:17, 18);

per "sacrificia" enim et "holocausta" significabatur cultus.

[4] Quoniam gens Judaica et Israelitica solum in cultu externo fuit, et non simul in cultu interno, inde nec fuit in ullo bono amoris, nec in ullo bono charitatis et fidei, ideo

Prohibitum illis fuit comedere adipem et sanguinem, et [dictum fuit] quod exscinderentur si comedissent (Leviticus 3:17; 7:23, 25);

at ad illos qui in cultu interno sunt et inde in cultu externo, quales futuri qui e nova Domini ecclesia erunt, dicitur

Quod comederent adipem ad satietatem, et biberent sanguinem ad ebrietatem (Ezechiel 39:19);

per "adipem" hic significatur omne bonum caeli et ecclesiae, et per "sanguinem" omne verum illorum. In opposito sensu per "pingues" significantur illi qui ad bonum nauseant, et qui nimium illud contemnunt et rejiciunt (Deuteronomius 32:15; Jerem. 5 3 28; 50:11: Psalmuss 17:10; 4 Psalmuss 20:4; 5 Psalmuss 68:32 [B.A. 31] ; Psalmuss 119:70; et alibi).

[5] (Continuatio.)

Talis autem sors non est illis qui constanter mali sunt. Omnes constanter mali in inferno sunt secundum amores vitae illorum; ac ibi cogitant et ex cogitatione loquuntur tametsi falsa, ac volunt et ex voluntate faciunt tametsi mala; ac apparent inter se ut homines, tametsi in luce caeli in forma monstrosa. Ex his videri potest cur ex lege ordinis circa reformationem, quae lex Divinae providentiae vocatur, sit, quod homo non immittatur in vera fidei et in bona amoris nisi quantum detineri potest a malis ac teneri in bonis usque ad finem vitae: et quod praestet ut homo constanter malus sit quam ut bonus et postea malus, sic enim fit profanus. Dominus qui providet omnia et praevidet omnia, propter illam causam occultat providentiae suae operationes, adeo ut homo vix scat num aliqua usquam providentia sit, et permittit ut potius tribuat illa quae fiunt prudentiae, et quae contingunt fortunae, immo ut adscribat plura Naturae, quam ut per exstantia et manifesta signa providentiae et praesentiae Divinae intempestive conjiciet se in sanctitates, in quibus non permanet. Dominus etiam similia permittit ex legibus suae providentiae reliquis; nempe ex his, ut liberum homini sit, ac ut secundum rationem agat quod agit, ita prorsus sicut ex se; satius enim est ut homo Divinae providentiae operationes adscribat prudentiae et fortunae, quam ut agnoscat illas et usque vivat diabolus. Ex his patet quod leges permissionis, quae plures sunt, a legibus providentiae procedant.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232