The Bible

 

Ezechiel 37

Study

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #510

Study this Passage

  
/ 962  
  

510. (Vers. 11.) Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis," significat quod duo illa Essentialia Novae Ecclesiae in fine prioris dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt. - Per "dies tres et dimidium" significatur ad finem et principium (505), ita a fine Ecclesiae quae adhuc est, ad principium novae; hic apud quos Nova Ecclesia inchoat et progreditur, quia dicitur nunc de "testibus," quod "spiritus vitae intraverit in illos, et steterint super pedibus;" per "spiritum vitae a Deo" significatur vita spiritualis, et per "stare super pedibus "significatur vita naturalis cum vita spirituali concordans, ac ita a Domino vivificari. Quod hoc significetur est quia per "spiritum vitae" intelligitur internum hominis, quod vocatur internus homo, qui in se spectatus est spiritualis, spiritus enim hominis cogitat et vult, ac cogitare et velle in se est spirituale; per "stare super pedibus" significatur externum hominis quod etiam vocatur externus homo, qui in se est naturalis, corpus enim loquitur et facit quod spiritus ejus cogitat et vult, ac loqui et facere est naturale; quod "pedes" significent naturalia videatur (49, 468).

Quid in specie per hoc intelligitur, dicetur: - Omnis homo qui reformatur, primum reformatur quoad internum hominem, et postea quoad externum. Internus homo non reformatur per solum scire et intelligere vera et bona per quae homo salvatur, sed per velle et amare illa; externus autem homo per loqui et facere illa quae internus homo vult et amat; et quantum hoc fit, tantum homo regeneratur. Quod non prius regeneretur, est quia internum ejus non prius est in effectu, sed solum in causa; et causa, nisi sit in effectu, dissipatur; est sicut domus fundata super glacie, quae cadit in fundum cum glacies a sole liquescit; verbo, est sicut homo absque pedibus super quibus stet et ambulet: simile est cum interno seu spirituali homine nisi fundetur in externo seu naturali. Hoc nunc est quod significatur per quod "bini testes steterint super pedibus postquam spiritus a Deo intraverit in illos;" et quoque per similia apud Ezechielem:

Jehovah "dixit ad me, Propheta super spiritu; et cum prophetavi, intravit in illos spiritus, et steterunt super pedibus," (37:9-10); 1

apud eundem,

Vox loquens ad me dixit, "Fili hominis, sta super pedibus tuis, tunc intravit in me spiritus et statuit me super pedes," (2:1-2);

et apud eundem,

"Cecidi super facies meas; sed venit in me spiritus, et erexit me super pedes meos," (3:23-24).

Hoc etiam est quod intelligitur per Domini verba ad Petrum:

"Dixit Petrus, non laves pedes meos tantum, sed et manus et caput; dixit illi Jesus, qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus," (Johannes 13:9(, 10)).

Footnotes:

1. 10 pro "12"

  
/ 962