The Bible

 

Ezechiel 37

Study

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #343

Study this Passage

  
/ 962  
  

343. "Retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem," significat influxum propiorem et in de fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Dominio retentum et inhibitum. - Sciendum est, quod Ultimum Judicium existat, dum mali multiplicantur infra Caelos in Mundo spirituum in tantum, ut Angeli in Caelis non possint in statu sui amoris et suae sapientiae subsistere, non enim tunc illis est sustentaculum et fundamentum; et quia hoc ex multiplicatione malorum infra existit, ideo Dominus, ut statum illorum conservet, cum Divino Suo fortius et fortius influit, et hoc fit usque dum non possunt per aliquem influxum conservari, nisi mali infra separentur a bonis; et hoc fit per subsidentiam et appropinquationem Caelorum, et inde influxum fortiorem, usque dum mali illum non sustinent et tunc mali aufugiunt, et se ipsos in Infernum conjiciunt: hoc quoque est, quod in praecedente capite significatur per haec:

"Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni, quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere," (Apocalypsis 6:16(, 17)).

Nunc ad explicationem: per "quatuor Ventos" significatur influxus Caelorum; per" terram, mare et omnem arborem," significantur omnia inferiora, et quae ibi; per "terram et mare" omnia inferiora, et per "omnem arborem" omnia quae ibi. Quod "Ventus" significet influxum, proprie influxum veri in intellectum, constare potest a sequentibus locis:

"Dixit Dominus Jehovih, A quatuor Ventis veni spiritus, et inspira in occisos hoc, ut vivant," (Ezechiel 37:9-10);

"Visi sunt quatuor Currus," ad quos erant quatuor Equi; "hi sunt quatuor Venti Caelorum," (Sacharias 6:1, 5);

"Oportet vos generari denuo; Ventus ubi vult spirat, et non scis unde venit et quo abit," (Johannes 3:7-8); 1 Factor terrae praeparat Orbem per sapientiam Suam, educit Ventum e thesauris Suis," (Jeremias 10:12-13; 51:15-16; Psalm. 125:7 [NCBSP: Psalm. 135:7]);

"Jehovah spirare facit Ventum suum, et fluunt aquae; annuntiat Verbum Suum, statuta et judicia Sua," (Psalm. 147:17-19);

"Laudet Jehovam Ventus procellae faciens Verbum Ipsius," (Psalm. 148:(7,) 8);

Jehovah "facit Angelos Suos Ventos," (Psalm. 104:3-4);

Jehovah "vectus super alis Venti," (Psalm. 18:11 (B.A. 10); 2 Psalm. 104:3);

"alae venti" sunt Divina Vera quae influunt. Ideo Dominus vocatur "Spiritus narium," (Threni 4:20);

et dicitur, quod Inspiraverit in nares Adami animam vitarum, (Genesis 2:7);

Tum, quod "inspiraverit in Discipulos, et dixerit, accipe Spiritum Sanctum," (Johannes 20:21-22);

"Spiritus Sanctus" est Divinum Verum procedens a Domino, cujus influxus in discipulos repraesentatus est et inde significatur per quod "inspiraverit in illos." Quod "ventus" et respiratio significent influxum Divini Veri in intellectum, est ex correspondentia pulmonis cum intellectu, de qua videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia 371-429. Quoniam propior et fortior influxus Divinus per Caelos dispergit vera apud malos, ideo "ventus" significat dispersionem veri apud illos, et inde conjunctionem illorum cum Inferno, ac interitum; ut videri potest ex his locis:

"Adducam super Elamum quatuor Ventos e quatuor finibus Caelorum, et dispergam eum," (Jeremias 49:36);

"Disperges eos, ut Ventus auferat eos, et Procella dissipet eos," (Esajas 41:16); 3

"Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos," (Esaias 30:33);

Machinatores iniquitatis "a Flatu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur," (Hiob 4:8-9);

"Revelata sunt fundamenta Orbis ab increpatione Jehovae, a Flatu spiritus nasi Tui," (Psalm. 18:16 (B.A. 15));

"Videns fui in visione, et ecce quatuor Venti irruebant in Mare magnum, et ascendebant quatuor bestiae," (Daniel 7:2-3, seq.);

"Ex Procella Jehovae ira exivit, super caput impiorum irruet," (Jeremias 23:19; 30:23);

"Deus mi, persequere eos per Procellam Tuam, per Tempestatem Tuam terre," (Psalm. 83:16 (B.A. 15));

"Jehovae in Procella et Tempestate via," (Nahum 1:3). 4

Praeter alibi, ut Jeremias 25:32; Ezechiel 13:13; Hoschea 8:7; Amos 1:14; Sacharias 9:14; Psalm. 11:6; Psalm. 1:3; Psalm. 55:9 (B.A. 8); Psalm. 107, ubi haec:

Dixit ut flaret Ventus procellae, subsistere fecit Jehovah 5 Procellam, ut silerent fluctus ejus," (vers. 2, 5, 29).

Inde patet, quid in Sensu spirituali significatur per haec:

Jesus in navi "increpavit Ventum, et dixit Mari, Obmutesce, et quievit," (Marcus 4:39; 6 Luca 8:23-24);

per "Mare" hic significatur Infernum, et per "Ventum" influxus inde. Nec aliud quam Influxus fortis significatur per "Ventum Orientalem," (Ezechiel 17:10; Jeremias 18:17; 7 Ezechiel 19:12; 8 Hoschea 13:15; 9 Psalm. 48:8 (B.A. 7));

tum per eundem illum Ventum,

Quo exsiccabatur Mare Suph, (Exodus 14:21);

de quo ita Moses:

"A Flatu narium Tuarum coacervatae sunt aquae, spirasti Vento Tuo, contexit eos Mare," (Exodus 15:8, 10). 10

Ex his nunc constare potest, quod per "retinere quatuor Ventos ne flaret Ventus super terram" significetur retinere et inhibere influxum propiorem et fortiorem in inferiora.

Footnotes:

1. 7, 8 pro "5"

2. 11 pro "10, 11"

3. xli. pro "xlii."

4. 3 pro "4"

5. Jehovah pro "Deus"

6. 39 pro "39, 40"

7. Jerem. pro "cap."

8. Ezech. pro "cap."

9. 15 pro "15, 39"

10. 8, 10 pro "8, 9"

  
/ 962