The Bible

 

Ezechiel 37

Study

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #205

Study this Passage

  
/ 1232  
  

205. "Habens clavem Davidis." - Quod significet cui potentia est per Divinum Verum, constat ex significatione "clavis", quod sit potentia aperiendi et claudendi, hic caelum et infernum; nam sequitur, "aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit"; inde per "clavem" hic intelligitur potentia salvandi (ut supra, n. 86), quoniam aperire caelum et claudere infernum est salvare: et ex repraesentatione Davidis, quod sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod in Verbo per "Davidem" intelligatur Dominus, est quia per reges in Verbo repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et per sacerdotes ibi Dominus quoad Divinum Bonum, et per regem Davidem imprimis, quia is multam curam de rebus ecclesiae habuit, et quoque Psalmos scripsit. (Quod per "reges" in Verbo significetur Divinum Verum, et per "sacerdotes" Divinum Bonum, videatur supra, n. 31; et praeterea per omnia nomina personarum et locorum in Verbo significantur res spirituales, quae sunt res ecclesiae et caeli, n. 19, 50, 102(a)). Quod dicatur "habens clavem Davidis", est quia per Davidem, ut nunc dictum est, repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et omnis potentia in caelis et in terris est Domino ex Divino Bono per Divinum Verum: in genere enim bono absque vero non est aliqua potentia, nec vero absque bono, nam bonum agit per verum; inde est, quod Divinum Bonum et Divinum Verum unita procedant a Domino, et quantum illa conjunctim recipiuntur ab angelis, tantum hi potentiae sint. Inde nunc est quod dicatur "clavis Davidis." (Quod omnis potentia sit veris ex bono, videatur in opere De Caelo et Inferno 228-233, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, et quoque n. 539 ibi.)

[2] Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, constat manifeste ex quibusdam locis ubi nominatur apud Prophetas:

– Ut apud Ezechielem,

"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis:.... habitabunt super terra.... illi et filii illorum et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus princeps illis in aeternum" (37:23-25);

apud Hoscheam,

"Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam et ad bonum Ipsius in extremitate dierum" (3:5);

"quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum", dicitur, quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Divinum Esse, et per "Davidem Regem" Dominus quoad Divinum Verum, quod est Divinum Existere. (Quod per "Jehovam" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 732, 2586, 2807, 2822, 3921, 1 4253(b), 4402, 7010, 9167, 9315.)

[3] Apud Sachariam,

"Servabit Jehovah tentoria Jehudae primo, ut non extollat se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae, .... et domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae coram illis;.... et effundam super domum Davidis et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae:.... in die illo erit fons apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae" (12:7, 8, 10 2 , (ac) cap. 13:1);

agitur hic de adventu Domini, et tunc de salvatione illorum qui e regno spirituali Ipsius sunt; per "tentoria Jehudae" intelligitur regnum caeleste, et per "domum Davidis et habitatorem Hierosolymae" regnum spirituale. Regnum spirituale constituitur ab illis in caelo et in terra qui in Divino Vero sunt, et regnum caeleste ab illis qui in Divino Bono (videatur mox supra, n. 204(b)). Ex his constare potest quid per illa verba intelligitur, quod nempe duo illa regna unum agent, nec extollet se unum supra alterum. (De binis illis Regnis videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28.) Quod per "Jehudam" significetur Dominus quoad amorem caelestem, et regnum caeleste Domini, videatur supra (n. 119); et quod per "Hierosolymam" regnum spirituale Domini, in Arcanis Caelestibus (n. 402, 3654, 9166): idem itaque per "domum Davidis"; quapropter ibi dicitur, "Domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae"; per "Deum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); similiter per "Angelum Jehovae" (videatur supra, n. 130(b), 200).

[4] Simile per "Davidem" et ejus "domum" significatur etiam in sequentibus his locis:

– Apud Esaiam,

"Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite et vivat anima vestra, et feriam vobis foedus aeternum, misericordias Davidis firmas; en Testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem 3 gentibus" (55:3, 4);

haec de Domino, qui ibi est "David." Apud Davidem,

"In caelis confirmabis veritatem tuam; pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum; et confitebuntur caeli mirabile tuum, 4 Jehovah, et veritatem tuam in congregatione sanctorum" (Psalmuss 89:3-6 [B.A. 2-5]);

haec etiam de Domino dicta sunt et non de Davide, nam dicitur, "Juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum"; non enim quadrant cum Davide, cujus non semen nec thronus in aeternum firmata sunt; et tamen juravit Jehovah, ac juramentum a Jehovah est confirmatio a Divino irrevocabilis (videatur n. 2842). Per "semen Davidis" in sensu spirituali intelliguntur illi qui in veris ex bono sunt a Domino, ac in sensu abstracto ipsa vera quae ex bono (videatur n. 3373, 3380, 10249, 10445); et per "thronum" intelligitur regnum Domini spirituale (n. 5313, 5 5922, 6397, 8625 6 ). Quod David dicatur "servus meus" (ut quoque apud Ezechielem, supra, 37:23-25), est quia "servus" in Verbo dicitur omnis qui et omne quod inservit et ministrat (n. 3441, 7143, 8241), ac Divinum Verum procedens inservit et ministrat Divino Bono a quo procedit: quod sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod sit Divinum Verum procedens a Domino, quod per "Davidem" intelligitur, patet, nam dicitur, "In caelis confirmabis veritatem tuam", et "Confitebuntur caeli... veritatem tuam in congregatione sanctorum"; quod etiam "sancti" dicantur illi qui in Divinis Veris sunt, videatur mox supra (n. 204).

[5] Apud eundem,

"Non profanabo foedus meum, et pronuntiatum labiorum meorum non mutabo; semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, Testis in nubibus fidelis (Psalmuss 89:35-38 [B.A. 34-37]);

quod haec de Domino dicta sint, patet in toto illo psalmo, ibi enim agitur de adventu Ipsius, et dein de reprobatione Ipsius a gente Judaica; quod de Domino ibi agatur, et Ipse per "Davidem" ibi intelligatur, constat ex his verbis in eodem psalmo,

"Inveni Davidem servum meum; oleo sanctitatis meae unxi Ipsum;... ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus et Petra salutis meae: Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam thronum Ipsius sicut dies caelorum" (vers. Ps. 89:21, 26-28, 30 [B.A. 20 25-27, 29]).

Per "Davidem", per "Unctum" et per "Regem" etiam alibi in Psalm intelligitur Dominus, quod clare videre possunt illi qui spiritualiter intelligunt Verbum, sed obscure illi qui modo naturaliter; prout in his apud eundem,

"Sacerdotes tui induentur justitia, et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui;... ibi germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo, ... super Ipso florebit corona Ipsius" (Psalmuss 132:9, 10, 17, 18);

etiam ibi intelligitur Dominus per "Davidem" et per "Unctum", nam agitur de Ipso in eo psalmo, ut manifeste patet ab antecedentibus ibi, ubi dicitur,

"Juravit Jehovae, ... si dedero somnum oculis meis, ... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrathah" (Bethlechem), ... intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (vers. 2, 4-7).

[6] Ut David repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum, ideo voluit Dominus nasci ex domo Davidis et quoque dici "Davidis Filius", "Stirps et Progenies", tum "Radix Jischaji"; sed cum Dominus exuit humanum ex matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, tunc non amplius filius illius fuit. Hoc intelligitur per Domini Verba ad Pharisaeos,

Jesus dixit Pharisaeis, "Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dixerunt Ipsi, Davidis. Dixit eis, Quomodo David per spiritum vocat Ipsum Dominum? dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est?" (Matthaeus 22:42-45; Luca 20:41-44.)

Quod Dominus glorificaverit Humanum suum, hoc est, exuerit humanum ex matre ac induerit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 298-310.) Inde est quod non filius Davidis esset, sicut nec filius Mariae, quam

ideo non vocavit illam matrem suam, sed "mulierem" (Matthaeus 12:46-49; Marcus 3:31 ad fin. : Luca 8:19-21; Johannes 2:4; 19:25, 26).

Quod simile intelligatur per "clavem Petri" quod per clavem Davidis", nempe quod Domino sit omnis potestas, et quod Ipsi potestas sit per Divinum suum Verum, videbitur in nunc sequenti articulo.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232