The Bible

 

Ezechiel 36

Study

   

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : Montes Israël, audite verbum Domini.

2 Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis :

3 propterea vaticinare, et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,

4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.

5 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :

6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.

7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.

8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.

9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.

10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11 Et replebo vos hominibus et jumentis : et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.

12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te : et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.

13 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam,

14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.

15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.

16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

17 Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.

18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.

19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.

21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

22 Idcirco dices domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

23 Et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

27 Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.

28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.

30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus : notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.

33 Hæc dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,

34 et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35 dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.

37 Hæc dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,

38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.

   

From Swedenborg's Works

 

De Divina Sapientia #6

  
/ 12  
  

6. [87.] VI. (QUOD CORRESPONDENTIA SIT CORDIS CUM VOLUNTATE, ET PULMONIS CUM INTELLECTU.)

Quod correspondentia sit cordis cum voluntate, et pulmonis cum intellectu, est res ignota in mundo, quia ignotum fuit quid correspondentia, et quod correspondentia sit omnium in mundo cum omnibus in caelo; pariter quod sit correspondentia omnium corporis cum omnibus mentis in homine, est enim correspondentia naturalium cum Spiritualibus: sed quid correspondentia, tum qualis, etiam cum quibus in corpore humano, supra dictum est. Quoniam correspondentia est omnium corporis cum omnibus mentis in homine, est imprimis correspondentia cum corde et pulmone. Haec correspondentia est universalis, quia cor regnat in toto corpore, et quoque pulmo. Sunt cor et pulmo sicut duo fontes omnium motuum naturalium in corpore, ac sunt voluntas et intellectus duo fontes omnium activitatum spiritualium in eodem corpore; et motus naturales corporis correspondebunt activitatibus spiritus ejus; nam nisi corresponderint, cessaret 1 vita corporis et quoque vita animi; correspondentia facit ut utraque existat et subsistat.

[88.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(2-3)]

Quod cor correspondeat voluntati, Seu, quod idem est, amori, patet ex variatione pulsus ejus secundum affectiones. Variationes ejus sunt, quod pulset vel lente vel celeriter, alte vel humiliter, molliter vel duriter, aequaliter vel inaequaliter, et sic porro; ita aliter in laetitia quam in tristitia, aliter in tranquillitate animi quam in iracundia, aliter in intrepiditate quam in timore, aliter in aestu corporis quam in frigore ejus, et varie in morbis, et sic porro. Omnes affectiones sunt amoris et inde voluntatis. Quoniam cor correspondet affectionibus quae sunt amoris et inde voluntatis, ideo sapientes antiqui cordi ascripserunt affectiones, et quidam domicilium illarum ibi statuerunt. Ex eo in communem sermonem venit dicere "cor magnanimum," "cor timidum," "cor laetum," "cor maestum," "cor molle," "cor durum," "cor magnum," "cor pusillum," "cor integrum," "cor fractum," "cor carneum," "cor lapideum," "pinguis, mollis, vilis corde," "non illi cor," "dare cor ad faciendum," "dare cor unum," "dare cor novum," "reponere in corde," "recipere in corde," "non ascendit super cor," "affirmare se corde," "extollere se corde," "amicus cordis;" inde dicitur "concordia," "discordia," "vecordia," et similia plura. In Verbo etiam per "cor" ubivis significatur voluntas aut amor, ex causa quia illud per omnes correspondentias conscriptum est.

[89.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(4)]

Simile est cum pulmone, per cujus animam seu spiritum significatur intellectus; nam sicut cor correspondet amori seu voluntati, ita anima seu spiritus pulmonum, quae est respiratio, correspondet intellectui. Inde est quod in Verbo dicatur quod homo amaturus sit Deum "toto corde et tota anima;" per quae significatur quod amaturus sit omni voluntate et omni intellectu: similiter quod Deus creaturus sit in homine "novum cor et novum spiritum;" per "cor" ibi significatur voluntas, et per "spiritum" intellectus, quia cum homo regeneratur, e novo creatur: inde etiam de Adamo dicitur quod Jehovah Deus inspiraverit in nares ejus "animam vitarum," ac fecerit illum "animam viventem," per quae significatur quod Deus inspiraverit illi sapientiam. "Nares" etiam, ex correspondentia respirationis per illas, significant perceptionem, ex quo est quod homo intelligens dicatur esse "acutae naris," et homo non intelligens "obesae naris." Inde quoque est quod Dominus spiraverit in discipulos, et dixerit illis, "Accipite Spiritum Sanctum" (Joh. 20:22).

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(5-6)]

Per quod "spiraverit in illos" significatur intelligentia quam accepturi erant; et per "Spiritum Sanctum" intelligitur Divina Sapientia quae docet ac illustrat hominem. Hoc factum est ut manifestaret quod Divina Sapientia, quae per "Spiritum Sanctum" intelligitur, ab Ipso procedat. Quod anima et spiritus dicantur de respiratione, ex communi sermone etiam notum est, nam dicitur quod homo "emittat animam" et "emittat spiritum" cum moritur, nam tunc desinit animare et spirare; et quoque quod "spiritus" in plerisque linguis significet utrumque, tam spiritum in caelo quam spiraculum hominis, et quoque ventum. Ex eo est idea apud plures regnans, quod Spiritus in caelis sint sicut venti, et quoque animae hominum post mortem, immo Ipse Deus, quia vocatur Spiritus; cum tamen Ipse Deus est Homo, similiter anima hominis post mortem, tum omnis spiritus in caelis; sed ita dicuntur quia "anima" et "spiritus" ex correspondentia significant sapientiam.

[90.] Quod sicut cor voluntati, ita pulmo intellectui correspondeat, ulterius patet ex hominis cogitatione et loquela. Omnis cogitatio est intellectus, et omnis loquela est cogitationis. Non potest homo cogitare nisi pulmonaris spiritus concurrat et concordet; quare cum tacite cogitat tacite respirat; si alte cogitat alte respirat; similiter si lente, festine, attente, clementer, cupide, et sic porro; si prorsus continet animam non poterit cogitare, nisi in spiritu et ab ejus respiratione; et sic porro. Quod loquela oris, quae procedit ex cogitatione intellectus hominis, unum faciat cum respiratione pulmonum, ac ita unum ut non minimum soni ac minimum vocis possit absque adjutrice ope ex pulmone per laryngem et epiglottidem proferre, quisque potest ex viva experientia in se nosse, si vult.

[91.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(7)]

Quod cor voluntati et pulmo intellectui correspondeat, patet etiam ex universali regimine utriusque in toto corpore et in omnibus et singulis ejus. Quod regimen cordis ibi sit per arterias et venas, notum est. Quod etiam regimen pulmonum, constare potest cuivis anatomico; pulmo enim, per respirationem suam, agit in costas et in diaphragma, et per hoc et per illas, mediis ligamentis ac medio peritonaeo, in omnia viscera totius corporis, et quoque in omnes musculos ejus; et non modo involvunt, sed etiam penitus intrant; et tam penitus ut non sit minimum in viscere et in musculo, a superficie ad intimum ejus, quod non aliquid trahit ex ligamentis, consequenter ex respiratione; et ventriculus prae reliquis, per quod ejus oesophagus transeat diaphragma, ac se adjungat trachiae quae ex pulmone exit. Inde ipsum cor praeter suum etiam pulmonarem motum habet, nam cubat super diaphragmate, ac jacet in sinu pulmonis, et ei per auriculas cohaeret et continuatur; ex illo quoque respiratorium in arterias et venas transit: est ideo illis contubernium in una camera separata a reliquo corpore, quae camera vocatur pectus.

[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(8)]

Acutus rimator ex illis videre potest quod omnes motus vivi, qui vocantur actiones, ac mediis musculis existunt, fiant per co-operationem motus cardiaci et motus pulmonaris, qui datur in singulis, tam communis qui est externus quam singularis qui est internus; et qui perspicax est, etiam potest videre quod illi bini fontes motuum corporis correspondeant voluntati et intellectui, quoniam ab his producuntur.

[92.] Hoc confirmatum etiam est e caelo. Datum est interesse angelis qui hoc ad vivum sistebant. Formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros instar cordis et instar pulmonum, cum omnibus contexturis interioribus et exterioribus quae ibi illis; et tunc sequebantur fluxum caeli, nam caelum connititur in tales formas ex influxu amoris et sapientiae a Domino. Ita repraesentabant singula quae in corde et singula quae in pulmone, et quoque unionem illorum quam vocabant conjugium amoris et sapientiae. Ac dicebant quod simile sit in universo corpore, ac in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis, et quae ibi sunt pulmonis; et quod ubi non ambo agunt, et unumquodvis distincte suas vices, ibi non possit dari aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali.

[93.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(9)]

Ex illis quae hactenus dicta sunt, potest homo, qui usque ad causas vult sapere, doceri ac informari quomodo voluntas se conjungit intellectui, ac intellectus voluntati, et in conjunctione agunt; ex corde quomodo voluntas, ex pulmone quomodo intellectus, et ex conjunctione cordis et pulmonis conjunctio reciproca voluntatis et intellectus. Veritas articuli antecedentis ex his nunc confirmata est,- quod apud hominem post partum receptaculum amoris fiat voluntas, ac receptaculum sapientiae fiat intellectus; post partum enim aperiuntur pulmones, ac una cum corde incohant vitam activam quae est voluntatis, et vitam sensitivam quae est intellectus hominis. Haec et illa vita non datur ex separata operatione cordis, nec ex separata operatione pulmonum, sed ex co-operatione illorum; nec datur absque correspondentia, nec datur in deliquio, nec in suffocatis.

Footnotes:

1. cessaret pro "cessat"

  
/ 12