The Bible

 

Ezechiel 26

Study

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9825

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9825. ‘Et pallium’: quod significet Divinum Verum ibi in forma interna, constat ex significatione ‘pallii’ quod sit medium regni spiritualis, ita ipsum verum quod ibi, nam per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini, n. 9814, ita vera quae ibi in suo ordine, n. 1 9822; et quia regnum illud in tres gradus distinctum est, in intimum, medium, et externum, ideo per pallium significabatur id quod in medio illius regni est. Quod id regnum in tres gradus distinctum sit, est quia intimum ibi communicat cum caelesti, et 2 externum cum naturali, et medium sic trahit aeque ex utroque; 3 ut etiam aliquid perfectum sit, erit distinctum in tres gradus; ita est caelum, ac ita bona et vera ibi; 4 quod tres caeli sint, notum est, proinde tres gradus bonorum et verorum ibi; unumquodvis etiam caelum 5 in tres gradus distinguitur, nam intimum ejus communicabit immediate cum superiore, 2 externum cum inferiore, et medium sic per illa cum utroque, inde ejus perfectio; consimiliter se habet interioribus hominis, quae in genere distincta sunt in tres gradus, nempe in caeleste, spirituale, et naturale; pariter unumquodvis horum in suos tres gradus; nam homo qui est in bono fidei et amoris in Dominum, est caelum in minima forma correspondens maximo, n. 9279; ita quoque se habet in omnibus naturae, quod naturale hominis distinctum sit in tres gradus, videatur n. 4570, et in genere omnia interiora et exteriora ejus, n. 4154. Causa quod ita sit, est quia ubivis erit finis, causa, et effectus; finis erit intimum, causa medium. et effectus ultimum, ut res sit perfecta; inde est quod tria in Verbo significent completum a principio ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 9198, 9488, 9489. Ex his sciri potest cur vestes sanctitatis Aharonis essent 6 ephodum, pallium, et tunica, et quod ephodum 7 repraesentaverit externum, pallium medium, et tunica intimum ibi.

[2] Quia pallium repraesentabat medium in regno spirituali, et 8 medium trahit ab utroque, ideo illud pro ipso illo regno repraesentative sumitur, ut in libro 1 Samuelis, Convertit se Samuel ad abeundum, sed Schaul apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; unde dixit Samuel ad illum, Abrumpet Jehovah regnum Israelis a super te hodie, et 9 dedit illud socio tuo, qui melior te, 15:27, 28;

ex his patet quod disruptio alae pallii Samuelis significaret abruptionem regni Israelis a Schaule, ‘regnum’ enim ‘Israelis’ significat regnum spirituale Domini, videatur n. 4286, 4598, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805:

similiter in eodem libro, Abscidit David alam pallii Schaulis in occulto; et cum ostendit illam Schauli, dixit Schaul, Nunc novi quod regnando regnabis; et consistet in manu tua regnum Israelis, 24:5, 6, 12, 21 [KJV 4, 5, 11, 20]:

etiam cum Jonathan iniit foedus cum Davide, exuit ille sibi pallium; et dedit Davidi, usque ad gladium, arcum, et cingulum, 1 Sam. 18:3, 4, per quae repraesentabatur quod Jonathan, qui heres, abdicaret sibi regnum Israelis, et id transferret in Davidem.

[3] Quia pallium repraesentabat regnum spirituale, ita quoque vera illius regni in genere; vera illius regni sunt quae vocantur vera spiritualia quae sunt in parte intellectuali hominis; haec per ‘pallia’ significantur apud Ezechielem,

Descendent desuper thronis suis omnes principes maris: et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, Ezech. 26:16 10 ; agitur ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri, n. 1201; vastatio earum in Ecclesia ibi describitur; pallia quae abjicient sunt vera 11 fidei quae in parte intellectuali, vestes autem acupicturae sunt vera scientifica quae in naturali, n. 9688; causa quod 12 illa vera significentur, est quia in regno spirituali Domini regnat verum, quod est 13 intellectus, at in regno caelesti bonum, quod est voluntatis:

apud Matthaeum, Scribae et Pharisaei omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, 14 et magnificant fimbrias palliorum suorum, 23:5, 6;

‘magnificare fimbrias palliorum’ pro magnifice loqui vera solum ut 15 audiantur et spectentur ab hominibus. Quod talia per ‘pallium’ significentur, constabit adhuc melius ab ejus descriptione in sequentibus hujus capitis, vers. 31-35.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. extremum

3. nam ut

4. The Manuscript inserts nam.

5. The Manuscript inserts similiter.

6. The Manuscript inserts tres, .

7. repraesentet

8. hoc

9. dabit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. intellectualia

12. vera intellectualia

13. intellectualis

14. The Manuscript inserts illi dilatant phylacteria sua, .

15. spectantur et audiantur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.