The Bible

 

Ezechiel 26

Study

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #756

Study this Passage

  
/ 10837  
  

756. Quod ‘disrupti sint omnes fontes abyssi magnae’ significent extremum tentationis quoad voluntaria, constare potest ex illis quae dicta sunt mox prius de tentationibus, quod duplicis generis sint, unum quoad intellectualia, alterum quoad voluntaria, et quod hoc grave sit respective ad illud; tum ex eo quod huc usque de tentatione quoad intellectualia actum sit: similiter constat ex significatione ‘abyssi’, quod sint cupiditates et falsitates inde, ut prius n. 18, tum etiam ex his in Verbo:

apud Ezechielem,

Sic dicit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem desolatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et obtexerint te aquae multae, 26:19;

ubi ‘abyssus et aquae multae’ pro tentationis extremo:

apud Jonam, Circumcinxerunt me aquae, usque ad animam, abyssus circumdedit me, Jonas 2:6 [KJV Jonas 2:5];

ubi ‘aquae et abyssus’ similiter pro extremo tentationis: apud Davidem,

Abyssus ad abyssum clamans, ad vocem aquae canalium Tuorum, omnes confractiones Tuae, et omnes fluctus Tui supra me, Ps. 42:8 [KJV Ps. 42:7];

ubi manifeste pro extremo tentationis: apud eundem,

Increpavit mare Suph, et exsiccatum est, et ire fecit eos per abyssos, sicut in deserto, et servavit eos e manu osoris, et redemit eos e manu inimici; et obtexerunt aquae hostes eorum, Ps. 106:9-11;

ubi ‘abyssus’ pro tentationibus in deserto. Per ‘abyssum’ antiquitus significatum est infernum, et phantasiae et persuasiones falsi assimilatae sunt aquis et fluminibus, tum fumo, inde; ita quoque apparent quorundam inferna, nempe sicut abyssi et sicut maria, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: spiritus mali qui devastant hominem, tum etiam qui tentant, inde sunt; et phantasiae eorum quas infundunt, et cupiditates quibus incendunt hominem, sunt sicut inundationes et exhalationes inde; nam ut dictum, homo per malos spiritus conjunctus est inferno, et per angelos caelo; quare cum ‘disrupti’ dicuntur ‘omnes fontes abyssi’ 1 significant talia. Quod infernum vocetur abyssus, et foeda quae inde, vocentur flumina, constat apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, In die descendere eum in infernum, lugere feci, obtexi super eum abyssum, et inhibui flumina ejus, et occlusae sunt aquae magnae, 31:15: infernum vocatur quoque ‘abyssus’ apud Johannem, Apoc. 9:1, 2, 1; 11:7; 17:8; 20:1, 3.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.