The Bible

 

Ezechiel 26

Study

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4137

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4137. ‘Et miserim te in laetitia et in canticis’: quod significet statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera, constat ex significatione ‘miserim te’ 1 quod sit quod se separaverit ex libero, sed quod non se separavisset cum in illo statu esset, constat ex illis quae prius n. 4113 dicta sunt; inde patet 2 quod illa verba a Labane dicta sint in statu in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset, ex proprio enim credere est ex non vero, at ex non proprio sed ex Domino 3 , est ex vero: quod status sit quoad vera, significatur per ‘mittere in laetitia et in canticis’; laetitia enim et cantica praedicantur de veris:

[2] in Verbo laetitia et gaudium passim nominantur, et quandoque utrumque simul, at nominatur laetitia cum agitur de vero et ejus affectione, et gaudium ‘cum’ de bono et ejus affectione; ut apud Esaiam,

Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, et mactare pecudem, edere carnem et bibere vinum, 22:13;

ubi ‘gaudium’ praedicatur de bono, et ‘laetitia’ de vero:

apud eundem,

Clamor super vino in plateis, desolabitur 4 omnis laetitia, et exsulabit omne gaudium, 24:11:

apud eundem,

Redempti Jehovae revertentur, et venient zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum; gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, 35:10; 51:11:

apud eundem,

Consolabitur Jehovah Zionem, ... gaudium et laetitia invenietur in ea, confessio et vox cantus, 51:3:

apud Jeremiam,

Cessare faciam ex urbibus Jehudae, et ex plateis Hierosolymae, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem erit terra, 7:3; 25:10;

apud eundem,

Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae vox dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth, Jer. 33:11:

apud eundem,

Collecta est laetitia et exsultatio ex Carmele, et ex terra Moabi 48:33:

apud Joelem,

Nonne coram oculis nostris cibus excisus est, e domo Dei nostri laetitia et exsultatio? 1:16:

apud Zachariam,

Jejunium erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam, et in festa bona, 8:19.

[3] Qui non novit quod in Verbi singulis sit conjugium caeleste, hoc est, conjugium boni et veri, crederet quod utrumque, nempe gaudium et laetitia, unum essent, et modo dicta ob majorem emphasim rei, ita quod unum superfluum, sed non ita est, nam ne minimum vocis dictum est absque sensu spirituali; ‘gaudium’ in allatis locis et 5 quoque in aliis, praedicatur de bono, et ‘laetitia’ de vero, videatur etiam n. 3118. Quod ‘cantica’ etiam praedicentur de veris, constat a pluribus in Verbo locis ubi cantica nominantur, ut Esai. 5:1; 24:9; 26:1; 30:29; 42:10; Ezech. 26:13; Amos 5:23, et alibi.

[4] Sciendum quod omnia quae in regno Domini se referant vel ad bonum vel ad verum, hoc est, ad illa quae amoris sunt et quae fidei charitatis; illa quae se referunt ad bonum seu quae amoris sunt, vocantur caelestia; quae autem se referunt ad verum seu quae fidei charitatis sunt, dicuntur spiritualia; quia in Verbi omnibus et singulis agitur 6 de regno Domini, et in supremo sensu de Domino, et regnum Domini est conjugium boni et veri seu est conjugium caeleste, et Ipse Dominus est in Quo Conjugium Divinum et ex Quo conjugium caeleste, ideo in Verbi omnibus et singulis est conjugium illud, quod exstat imprimis apud Prophetas, ubi repetitiones unius rei, mutatis solum vocibus, occurrunt; at illae 7 repetitiones nullibi sunt inanes, sed per unam expressionem significatur caeleste, hoc est, id quod amoris seu boni est, et per alteram spirituale, hoc est, id quod fidei charitatis seu veri est; inde patet quomodo conjugium caeleste, hoc est, regnum Domini est in singulis Verbi, ac in supremo sensu ipsum Conjugium Divinum, seu Dominus.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The Manuscript has sequitur

3. The Manuscript inserts credere.

4. The Manuscript has deseretur

5. The Manuscript has ut

6. The Manuscript has in Verbo omnia et singula agunt

7. The Manuscript has ibi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.