The Bible

 

Ezechiel 18

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?

3 Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.

4 Ecce omnes animæ meæ sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

5 Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,

6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :

7 et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento,

8 ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :

9 in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est : vita vivet, ait Dominus Deus.

10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :

11 et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :

12 egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :

13 ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.

14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :

15 super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :

16 et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :

17 a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.

18 Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.

19 Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.

20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur :

22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor : in justitia sua, quam operatus est, vivet.

23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.

25 Et dixistis : Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est æqua ? et non magis viæ vestræ pravæ sunt ?

26 Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.

27 Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :

28 considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.

29 Et dicunt filii Israël : Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ ?

30 Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

31 Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?

32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #554

Study this Passage

  
/ 1232  
  

554. "Et facies illarum sicut facies hominum." - Quod significet quod appareant sibi sicut affectiones veri spirituales, constat ex significatione "facierum", quod sint interiora quae mentis et affectionis sunt (de qua supra, n. 412); et ex significatione "hominis", quod sit affectio veri spiritualis, et inde intelligentia et sapientia (de qua etiam supra, n. 280): et quia facies sunt typi interiorum hominis, inde per "facies" simile significatur quod per ipsos homines, nempe affectiones veri; hic autem quod appareant sibi sicut affectiones veri, et inde intelligentes et sapientes, quia dicitur de locustis quod illarum facies visae sint "sicut" facies hominum. Quod tali facie apparuerint locustae, est ex forti perSuasivo in quo sunt sensuales homines qui in falsis ex malo sunt, qui per "locustas" significantur; ipsum persuasivum sistit talem apparentiam, sed modo coram se ipsis et coram aliis qui etiam in falsis ex malo sunt, non autem coram angelis caeli; causa est quia hi angeli in luce caeli sunt, et quicquid vident ex illa luce vident; et lux caeli, quia est Divinum Verum, dissipat omne phantasticum quod ex persuasivo. Quod sensuales homines sibi appareant tales, est quia sensuales homines persuadent sibi quod in veris ex bono sint prae aliis, tametsi in falsis ex malo sunt; non enim possunt interius ex caelo aliquid perspicere, sed solum exterius ex mundo; et qui solum ex mundo, ii solum ex fatuo lumine vident, ex quo putant se intelligentes et sapientes esse prae aliis; non enim sciunt quid intelligentia et sapientia, et unde illa. Ex hac fide persuasiva est quod credant se in affectione veri spirituali esse: hoc itaque est quod significatur per quod "facies locustarum visae essent sicut facieS hominum." Sed haec illustranda Sunt per experientiam e mundo spirituali. Omnes qui in caelis sunt, homines sunt quoad facies et quoad reliqua corporis; sunt enim in affectione veri Spirituali, et ipsa affectio veri spiritualiS est homo in forma, ex causa quia illa affectio est a Domino, qui est solus Homo, et quia ex Ipso universum caelum conspirat ad formam humanam; inde est quod angeli sint formae affectionum suarum, quae etiam apparent ex faciebus illorum. (Sed haec ample exposita sunt in opere De Caelo et Inferno 59-102.) In inferno autem, ubi omnes sunt externi et sensuales, quia in falsis ex malo, apparent etiam sibi sicut homines, etiam quoad facies, sed modo inter suos: at quando conspiciuntur in luce caeli, apparent sicut monstra, facie dira, et quandoque loco faciei modo crinitum, aut cum crate dentium horribili; quandoque luridum sicut mortuum, in quo non aliquod vivum humanum; sunt enim formae odiorum, vindictarum et saevitiarum, in quibus est mors spiritualis, quia in opposito ad vitam quae a Domino. Quod inter se appareant facie sicut homines, est ex phantasia et inde persuasione. (Sed de his apparentiis videatur etiam in opere De Caelo et Inferno 553.)

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Deuteronomium 21:11-13

Study

      

11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,

12 introduces eam in domum tuam : quæ radet cæsariem, et circumcidet ungues,

13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.