The Bible

 

Ezechiel 10

Study

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3901

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3901. Quod Ecclesiae ultimus status comparatus sit aquilis quae congregantur ad cadaver seu corpus, est quia per ‘aquilas’ significantur rationalia hominis, quae cum praedicantur de bonis, sunt rationalia vera, sed cum de malis, sunt rationalia falsa seu ratiocinia; ‘aves’ in genere significant cogitationes hominis, etiam in utroque sensu, 1 n. 40, 745, 776, 866, 991, 3219 2 ; et unaquaevis species aliquid singulare, 3 aquilae quia alte volant et acute vident, rationalia; quod ita sit, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec licet ad confirmationem adducere; primum ubi significant rationalia vera apud Mosen,

Jehovah invenit populum Suum in terra deserti, et in inanitate ejulatu, solitudine, circumduxit illum, instruxit illum, custodivit illum sicut pupillam oculi Sui, sicut aquila excitat nidum suum super pullis motitat se, expandit alas suas, accipit illum, portat illum super ala sua, Deut. 32:10, 11;

est instructio in veris et bonis fidei quae hic describitur, et comparatur aquilae; ipse processus usque dum homo fit rationalis et spiritualis, ii descriptione et comparatione continetur; comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa, inde hic per ‘aquilam’ quae est rationale:

[2] apud eundem,

Jehovah ad Mosen, ... Vos vidistis, quae fecerim Aegyptiis, et tulerim vos super alis aquilarum, 4 ut adducerem vos ad Me, Exod. 19:3, 4;

similiter: apud Esaiam,

Exspectantes Jehovam innovabuntur robore, ascendent ala forti sicut aquilae, current et non delassabuntur, ambulabunt et non defatigabuntur, 40:31;

‘innovari robore’ pro crescere quoad velle bonum, ‘ascendere ala forti sicut aquilae’ pro crescere quoad intelligere verum, ita quoad rationale; res per binas expressiones hic ut alibi exponitur, quarum una involvit bonum quod est voluntatis, altera verum quod est intellectus; similiter ‘currere non delassari, ambulare non defatigari’:

[3] apud Ezechielem,

Parabolam paraboliza de domo Israelis, et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna, ... longa 5 pennis, plena plumis, cui acupictura 6 , venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri, ... deduxit in terram commercii, in urbe aromatariorum posuit, germinavit et factus est in vitem luxuriantem.... Fuit aquila altera 7 magna, magna alis et plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicabat radices suas, et palmites suos emisit ad illam, ad irrigandum illam ex areolis plantationum suarum, in agro bono, apud aquas multas, ... sed devastabitur:... misit legatos suos in Aegyptum ad dandum sibi equos et populum multum, 17:2-9, 15; ‘aquila’ primum nominata pro rationali illustrato a Divino, ‘aquila’ altero loco pro rationali ex proprio per ratiocinia ex sensualibus et scientificis dein perverso facto; ‘Aegyptus’ pro scientificis, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘equi’ pro intellectuali inde, n. 2762, 2762, 3217:

[4] apud Danielem,

Visio Danielis; quatuor... bestiae ascenderunt e mari, diversae haec ab altera, prima sicut leo, sed alae aquilae illi, videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est a terra, et 8 supra pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei, 7:3, 4;

est status primus Ecclesiae qui per ‘leonem cui alae aquilae’ describitur, et sunt ibi ‘alae aquilae’ rationalia ex proprio, quibus sublatis rationalia et voluntaria ex Divino 9 data sunt, quae significantur per quod ‘sublata sit 10 a terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum’:

[5] apud Ezechielem,

Similitudo facierum quatuor animalium seu cheruborum, facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, et facies aquilae quatuor illis, 1:10.

Rotae eorum vocabantur Galgal, et quatuor facies unicuique, facies primae facies cherubi, et facies secundae facies hominis, et tertiae facies leonis, et quartae facies aquilae

10:13, 14:

apud Johannem,

Circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro, primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo, tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile aquilae volanti, Apoc. 4:7;

quod animalia illa visa significent arcana Divina, constat, proinde quod similitudo facierum illorum; sed 11 quaenam arcana non sciri potest nisi sciatur quid in sensu interno est ‘leo, vitulus, homo, aquila’; quod ‘aquilae facies’ sit circumspectio et inde providentia, patet, nam cherubi qui repraesentati sunt per animalia apud Ezechielem,

significant providentiam Domini ne homo ex se et ex suo rationali intret in mysteria fidei, videatur n. 308; inde quoque patet quod ‘aquila’ cum praedicatur de homine, in sensu interno sit rationale, et hoc inde quia aquila alte volat, et a superiore prospicit late illa quae infra sunt:

[6] apud Hiobum,

Num per intelligentiam tuam volat accipiter, expandit alas versus austrum, num juxta os tuum attollit se aquila, et quod exaltet nidum suum? 39:26, 27;

hic quod ‘aquila’ sit ratio, quae est intelligentiae, patet; tale significavit aquila in Ecclesia Antiqua, nam liber Hiobi est Antiquae Ecclesiae liber, n. 3540 f. ; libri enim tunc temporis paene omnes per significativa conscripti sunt, sed significativa temporis successu ita obliterata sunt ut ne quidem sciatur quod ‘aves’ in communi sint cogitationes, tametsi in Verbo toties nominantur, et ibi apparet manifeste quod aliud significent.

[7] Quod ‘aquila’ in opposito sensu significet rationalia non vera, ita falsa, patet a sequentibus locis;

apud Mosen,

Extollet Jehovah supra te gentem e longinquo ab extremitate terrae, quemadmodum advolat aquila, gentem cujus non audis linguam, gentem duram faciebus, Deut. 28:49, 50:

apud Jeremiam,

Ecce nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi jus, vae nobis quia vastati sumus, 4:13.

apud eundem,

Jactantia tua decepit te, superbia cordis tui habitans in foraminibus petrae occupans altitudinem collis, quia exaltas sicut aquila nidum tuum, inde dejiciam te. Ecce sicut aquila ascendit et volat, et extendit alas suas supra Bozram, et factum est cor potentum Edomi in die illo sicut cor mulieris quae in angustia, 49:16, 17, 22

apud eundem,

Celeres fuerunt insectantes nos prae aquilis, super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, Thren. 4:19:

apud Micham,

Calvitiem induc, et tonde te super filios deliciarum tuarum, dilata calvitiem 12 sicut aquila, quia migrarunt a te, 1:16:

apud Obadiam,

Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis nidum tuum, inde detraham te, vers. 4:

apud Habakkuk,

Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudines terrae, ad hereditandum habitacula non sua, ... cujus es sunt prae 13 aquilis equi, equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum, 1:6, 8;

[8] in his locis per ‘aquilas’ significatur falsitas inducta per ratiocinia, quae inducitur ex fallaciis sensuum et apparentiis externis; quod apud Prophetam ultimo citatum per ‘Chaldaeos’ significentur illi qui in externo sancto sunt, sed 14 interius in falso, videatur n. 1368; quod illi sicut Babel sint qui vastant Ecclesiam, n. 1327; quod ‘latitudines terrae’ sint vera, n. 3433, 3434, vastatio eorum significatur per ‘pergentem in latitudines terrae’; quod ‘equi’ sint intellectualia illorum quae similia, n. 2761, 2762, 3217; quid ‘aquila festinans ad comedendum’ inde constat, quod nempe ad desolandum hominem veris, nam de 15 desolatione Ecclesiae ibi agitur: comparationes sunt cum aquilis', sed, ut dictum, comparationes in Verbo fiunt per significativa. Inde nunc patet quid per comparationem cum ‘aqualis quae congregabuntur ad cadaver’ significatur.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ut.

2. The Manuscript inserts ostensum est.

3. aliquae, in the First Latin Edition and the Second Latin Edition.

4. The Manuscript has et

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. So also Schmidius but the Hebrew (reqmah) though chiefly used of needlework can be applied to anything wonderfully wrought, as in Psalm 139:15, where it is used of the embryo in the womb. 7. The Manuscript and the First Latin Edition have magna, magna magna plumis.

8. The Manuscript has super

9. The Manuscript has illi

10. The manuscript has e.

11. The Manuscript has quae

12. The Manuscript inserts tuam.

13. The Manuscript and the First Latin Edition have aquilis, but Schmidius has pardis, the KJV (1611) leopards; Arcana Coelestia 1368, 6534 havepardis. Hebrew words are rather similar viz. : (nesher) eagle and (namer) leopard, Hebrew has latter.

14. The Manuscript has in interno

15. The Manuscript has vastatione

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.