The Bible

 

Ezechiel 1

Study

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8764

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8764. ‘Et tuli vos super alis aquilarum’: quod significet et quod ita per vera elevati sint ad lucem caelestem, constat ex significatione 1 ‘ferre aliquem super alis aquilarum' quod sit elevari in altam usque in lucem caelestem, nam per ‘ferre’ significatur elevari, per ‘alas’ vera spiritualia, et per ‘aquilam’ rationale quoad verum; quod ‘aquila’ id sit, videatur n. 3901, nam aquilae in alto volant; antiqui enim per caelum aspectabile intellexerunt caelum angelicum, etiam simplices crediderunt quod esset ibi domicilium angelorum, et quoque quod in alto, quia propius soli et stellis, esset ipsa lux caelestis; inde est quod per ‘ferri super alis aquilarum’ sit in altum in lucem illam; quod elevatio illuc sit per vera fidei, est quia verum fidei est quod elevat hominem usque ad caelum, ubi est bonum ejus; quod rationale quoad verum sit ‘aquila’, est quia rationale hominis est caelum ejus, ac naturale est sicut terra respective, nam rationale constituit internum hominem et naturale externum.

[2] Quod ‘alae’ sint vera spiritualia, est quia aves in genere significant intellectualia et cogitationes, n. 40, 745, 776, 3219, 5149, 7441, inde ‘alae’ sunt vera spiritualia, quia omne intellectuale est ex illis; intellectuale ex falsis, utcumque perspicax et acutum 2 appareat, non est intellectuale, nam intellectuale videt ex luce caeli, et lux caeli est verum spirituale, hoc est, verum fidei; quapropter ubi non est verum quod fidei, non est lux sed est caligo, ac intellectuale in caligine est nullum intellectuale; ‘alae’ etiam sunt potentiae, quae sunt veri spiritualis ex bono ejus, nam alae apud aves sunt sicut manus 3 ac brachia apud hominem, et per ‘brachia’ et ‘manus’ significantur potentiae, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 4 8305; quod potentia sit veri spiritualis ex bono, videatur n. 3563, 4931, 5623, 5 6344, 6423.

[3] Quod ‘alae’ sint vera spiritualia seu vera fidei, quibus potentia ex bono, ex locis in Verbo alibi 6 patet; quapropter 7 cum alae tribuuntur Divino, per illas significatur Divinum Verum cui omnipotentia, ut 8 ubi ‘cherubis’, per quos significatur providentia Domini, ut apud Ezechielem,

Quattuor facies erant unicuique cherubo, et quattuor alae unicuique; alae eorum erectae unius ad alterum; cuique alae tegentes corpora illorum; audivi sonum alarum 9 tanquam sonum aquarum magnarum, sicut vocem Schaddai; cum ibant, vocem tumultus sicut vocem castrorum; cum stabant remittebant alas suas: audivi vocem alarum illorum, osculantium se unius ad alterum; et vocem rotarum juxta illos. Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai. Similitudo manuum hominis erat sub alis illorum, 1:4, 6, 23, 24, 3:13, 10:5, 21;

[4] quod ‘alae’ hic sint verum Divinum, constat ex singulis descriptionis, tam ex eo quod ‘alae essent erectae unius ad alterum’ quam quod ‘tegerent corpora’, ut et quod ‘sonus illarum audiretur sicut sonus aquarum magnarum, sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai’, et quoque quod ‘similitudo manuum hominis esset sub alis illorum’; quod ‘alae essent erectae unius ad alterum’ repraesentabat consociationem omnium in Divino 10 ; quod ‘tegerent corpora’ significabat quod Divinum 11 Verum contegeret Divinum 12 Bonum a quo illud procedit; 13 Divinum enim Bonum est flamma, et Divinum Verum est lux inde; haec circumambit et sic circumtegit illam; ipsa flamma non apparet in caelo, sed modo lux in qua est flamma, quae sic percipitur ut calor, qui est amor; quod ‘sonus’ 14 auditus sit sicut ‘sonus aquarum magnarum’ significat quale Divini Veri in caelo; similiter ‘vox ejus sicut vox rotarum, et sicut vox Schaddai’, nam ‘sonus’ et ‘vox’ tribuuntur Divino Vero; dicitur ideo ‘vox aquarum 15 magnarum’, quia aquae sunt vera, n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8137, 8138, 8568, tum ‘vox rotarum’, quia ‘rotae’ sunt vera doctrinalium ex eo quod ‘currus’ 16 sint doctrinae veri, n. 5321, 5945, 8146, 8148, 8215, ut et ‘vox Dei Schaddai’, quia ‘Deus Schaddai’ est verum increpans 17 in tentationibus et postea consolans, n. 1992, 4572, 5628; ‘similitudo manuum hominis sub alis’ significabat omnipotentiam quae est Divino Vero, quia ‘manus’ 18 sunt potentia, et in supremo sensu omnipotentia 19 , cum tribuuntur Domino 20 .

[5] Ex his constare potest quid repraesentabatur per alas cheruborum qui super propitiatorio quod super arca 21 foederis, et quod expanderentur sursum, et obtegerent propitiatorium, Exod. 25:20;

tum quid repraesentarent cherubi super aulaeis tabernaculi, et super velo; et quoque in templo Salomonis; similiter quid circum novam domum, de qua apud Ezech. 41:18-20;

pariter quid significatur per quattuor animalia circum thronum, quorum unumquodvis habebat pro se sex alas circumcirca, Apoc. 4:8;

et quid per seraphim stantes desuper throno, quorum unicuique senae alae, Esai. 6:1, 2.

[6] Quod ‘alae’ in sensu interno sint vera spiritualia seu vera fidei, constat apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, venit super Libanum et accepit ramusculum cedris; deduxit in terram negotiationis; deinde sumpsit de semine terrae et posuit in agro sementis; accepit ad aquas magnas, 22 germinavit, et factum est in vitem luxuriantem. Et fuit aquila altera, magna alis, et plena plumis, ad quam ecce vitis applicuit radices suas, et palmites suos emisit ad illam, in agro bono, apud aquas multas; illa plantata ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae, 17:1-8;

propheticum hoc describit instaurationem Ecclesiae spiritualis a Domino; ‘aquila’ ibi est fides, ‘magna alis et longa pennis’ sunt fidei vera, ‘acupictura’ est scientificum; increscentia inde describitur per ‘ramusculum cedri ex Libano’, 23 per ‘terram negotiationis, semen terrae in agro sementis, ad aquas magnas’, ipsa Ecclesia inde est vitis 24 ; quod ‘vitis’ sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 1069, 5113, et quod sit Ecclesia externa, n. 6375; at ‘vitis magnificentiae’ quae ab altera aquila, quod sit Ecclesia interna, n. 6376, nam Ecclesiae externum per unam aquilam, et ejus internum per alteram describitur; postea apud prophetam ibi describitur quomodo Ecclesia illa apud antiquos instaurata apud Judaeos perversa 25 est.

[7] Similiter per ‘alas’ significatur fidei verum apud Davidem,

Si cubueritis inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae ejus flavedine auri, Ps. 68:14 [KJV Ps. 68:13];

‘alae columbae’ sunt vera fidei; quod ‘columba’ sit fides, videatur n. 870, uae dicuntur ‘obductae argento’, quia ‘argentum’ est verum ex bono, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 7999.

[8] Quod ‘alae’ sint verum Divinum, etiam constat ea sequentibus locis:

apud Esaiam,

Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt ala sicut aquilae, 40:31:

apud Davidem,

Deus equitavit super cherubo, et volavit, vectus est super alis venti, Ps. 18:11; Ps. 104:3;

agitur ibi de Divino Vero ac Ipsius potentia:

apud eundem,

Jehovah sub ala Sua obteget te, et sub alis Ipsius confides; clypeus et parma veritas, Ps. 91:4;

‘ala Jehovae obtegi, et sub alis Ipsius confidere’ pro tutela et confidentia quae fidei: pariter occultari sub umbra alarum Dei, Ps. 17:8; 26 in umbra alarum Ipsius confidere, Ps. 36:8 [KJV Ps. 36:7]; Ps. 57:2 [KJV Ps. 57:1]; Ps. 61:5 [KJV Ps. 61:4]; in umbra alarum Ipsius cantare, Ps. 63:8 [KJV Ps. 63:7].

[9] Sicut pleraque etiam sensum oppositum habent, ita quoque alae, 27 in quo sensu ‘alae’ significant falsa, ut apud Johannem, E fumo putei abyssi exiverunt locustae, et vox alarum illarum sicut vox currus equorum multorum currentium ad bellum, Apoc. 9:2, 9;

ibi ‘alae’ sunt falsa pugnantia contra verum, nam ‘locusta’ est falsum in extremis, n. 7643.

Footnotes:

1. ferre aliquem, cum dicitur super alis aquilarum, quod sit elevari in altum ex significatione 'alarum, quod sint vera spiritualia, de qua sequitur, et ex significatione aquilarum, quod sint rationale quoad verum, de qua Arcana Coelestia 3901, causa quod aquilae id sint est quia in alto volant, antiqui enim per coelum aspectabile intellexerunt coelum angelicum, etiam simplices ex illis crediderunt ibi domicilium angelorum esse, at qui noverunt arcana Ecclesiae sciverunt quod coelum aspectabile seu sidereum modo repraesentaret coelum angelicum, sicut omne quod visibile est in natura invisibilia in Regno Domini, inde est quod aquilae sint rationale, nam rationale in homine est supra ejus naturale, et ibi est coelum ejus; inde est, quod per ferre super alis aquilarum, est elevari per vera ad lucem coelestem, nam quo altius eo interius in coelo crediderunt, et quo interius in coelo, eo in luce illustriore coelesti

2. apparet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. constat before ex locis

7. The Manuscript inserts etiam.

8. quum

9. quasi

10. The Manuscript inserts Vero.

11. spirituale

12. coeleste

13. corpora enim sunt Divinum coeleste, hoc est Divinum Bonum in coelo est flamma, Divinum autem spirituale, seu Divinum Verum ibi est Lux, haec apparet in coelo, nonautemilla, tametsi inest

14. audiretur

15. multarum

16. est [sit intended] doctrina

17. cum tentatur homo, ac

18. est

19. The Manuscript inserts est.

20. The Manuscript inserts, et alicui Ipsius tributo, ut hic Providentiae Ipsius.

21. qui expandebantur sursum, et obtegebant

22. luxuriavit, in the Manuscript, the First Latin Edition.

23. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

24. The Manuscript inserts quae ex illis.

25. sit

26. The Manuscript places this after Ps. 63:8

27. The Manuscript deletes et in quo and inserts et in eo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.