The Bible

 

Exodus 20

Study

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2712

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2712. ‘Habitavit in deserto Paran’: quod significet vitam spiritualis hominis quoad bonum, constat ex significatione ‘habitare’ quod praedicetur de bono veri, seu de bono spirituali, hoc est, de bono spiritualis hominis; quod quale sit, describitur per id quod ‘habitaret in deserto Paran’, de quibus mox sequitur. Quod ‘habitare’ praedicetur de bono seu affectione veri, constat a pluribus locis Verbi ubi agitur de ‘urbibus’, per quas significantur vera, quod erunt absque ‘habitatore’, per quem significatur bonum, n. 2268, 1 2449, 2451; vera enim inhabitantur a bono; et sunt vera absque bono, sicut urbs in qua 2 non habitans, ut apud Zephaniam, Vastare feci plateas eorum, ut non transiens; desolatae sunt urbes eorum, ut non ullus habitans, 3:6:

apud Jeremiam,

[2] Jehovah deducens nos per desertum, ... non transiit in ea vir, et non habitavit homo ibi; ... posuerunt terram ejus in solitudinem, urbes ejus exustae, ut non habitans, 2:6, 15:

apud eundem,

Omnis urbs derelicta, et nemo habitans in eis, 4:29:

apud eundem,

In plateis Hierosolymae desolatis, et nullus homo, et nullus habitator, et nulla bestia, 33:10;

‘plateae’ pro veris, n. 2336, ‘nullus homo’ pro nullo bono caelesti, ‘nullus habitator’ pro nullo bono spirituali, ‘nulla bestia’ pro nullo bono naturali:

apud eundem,

Urbes Moabi in desolationem erunt, nullus habitans in eis, 48:9.

[3] Apud Prophetas in singulis expressionibus est 3 conjugium veri et boni, quare ubi ‘urbs desolata’ dicitur, etiam adjicitur quod ‘non habitans in ea’, ex causa quia ‘urbs’ significat vera, et ‘habitans’ bonum, alioquin superfluum foret dicere non habitans ubi dictum quod urbs desolata sit: similiter sunt voces constantes, quae significant illa quae sunt boni caelestis, quae boni spiritualis, tum quae veri, ut apud Esaiam,

Semen tuum gentes possidebit, et urbes desolatas habitabunt, 54:3;

ubi ‘possidere’ praedicatur de bono caelesti, ‘habitare’ de bono spirituali:

apud eundem,

Possidebunt eam electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, 54:3;

[4] similiter:

apud Davidem,

Deus salvabit Zionem, et aedificabit civitates Jehudae, et habitabunt ibi et possidebunt eam, et semen servorum ejus hereditabunt eam, et amantes nomen Ipsius habitabunt in ea, Ps. 69:36, 37 [A 5:3 5, 36];

‘habitare et simul possidere’ praedicatur 4 de bono caelesti, ‘habitare’ de bono spirituali:

apud Esaiam,

Dicens Hierosolymae, Habitaberis, et civitatibus Jehudae, Aedificabimini, 44:26;

ubi ‘habitare’ praedicatur de bono spiritualis Ecclesiae, quae est ‘Hierosolyma’: in tantum voces in Verbo praedicantur de suis bonis et suis veris, ut solum ex notitia praedicationis talium vocum sciri possit, de qua re in genere agitur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has ubi.

3. The Manuscript has est after Prophetas.

4. The Manuscript inserts tum haereditare.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.