The Bible

 

Daniel 8

Study

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Fide #63

Study this Passage

  
/ 72  
  

63. (i.) Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur in Verbo per "hircos;" ad experientia in mundo spirituali. In mundo spirituali apparent omnia quae in mundo naturali; apparent domus et palatia, apparent, paradisi et horti, et in illis arbores omnis generis; apparent agri et novalia, tum campi et vireta; et quoque armenta et greges; omnia in tali similitudine, in qua super nostra tellure; nec alia intercedit differentia, quam quod haec sint ex origine naturali, et illa ex origine spirituali. Quare angeli, quia spirituales sunt, vident illa quae ex origine spirituali sunt, similiter ut homines illa quae ex origine naturali sunt. Omnia quae apparent in mundo spirituali, sunt correspondentiae, correspondent enim affectionibus angelorum et spirituum. Haec causa est, quod illi qui in affectione boni et veri sunt, et inde in sapientia et intelligentia, habitent in palatiis magnificis, circum quae sunt paradisi pleni arboribus, quae correspondent, et circum illos agri et campi, in quibus cubant greges, qui sunt apparentiae. Correspondentiae autem oppositae sunt apud illos qui in affectionibus malis sunt; hi vel sunt in infernis inclusi ergastulis, quae sunt absque fenestris, in quibus tamen est lumen sicut ex igne fatuo, vel sunt in desertis et habitant in mapalibus, circum quae omnia sterilia sunt, et ibi serpentes, dracones, ululae, et plura, quae malis illorum correspondent. Inter caelum et infernum est locus medius, qui vocatur mundus spirituum: in hunc venit omnis homo statim post mortem; et ibi simile commercium est unius cum altero, sicut hominum inter se super tellure; ibi etiam omnia, quae apparent, correspondentiae sunt; apparent etiam ibi horti, luci, silvae cum arboribus et virgultis, ut et campi floridi et virides, et simul varii generis bestiae, mites et immites, omnia secundum correspondentiam affectionum illorum. Ibi saepius vidi oves et hircos; et quoque pugnas inter illos, similes illi pugnae quae describitur apud Danielem (cap. 8) vidi hircos cum cornibus antrorsum et retrorsum flexis, ac illos cum furore irruentes in oves; vidi hircos cum duobus cornibus, quibus cum vehementia ferierunt oves; et cum aspexi quid esset, vidi aliquos rixantes inter se de charitate et fide; ex quo patuit, quod fides separata a charitate esset quae appareret sicut hircus, et quod charitas ex qua fides esset quae appareret sicut ovis. Quia haec saepius vidi, datum est pro certo scire, quod illi qui in fide separata a charitate sunt, in Verbo per "hircos" intelligantur.

  
/ 72