The Bible

 

Daniel 8

Study

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #535

Study this Passage

  
/ 1232  
  

535. "Et vidi stellam e caelo delapsam in terram." - Quod significet cognitiones veri falsificatas et sic versas in falsa, constat ex significatione "stellarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qui supra, n. 72, 402); et ex significatione "labi" et "cadere e caelo", quod sit perire; et cognitiones veri pereunt cum negantur et cum falsificantur; hic cum falsificantur, nam in hoc Libro non agitur de illis qui negant vera, sed de illis qui falsificant illa: qui enim negant vera, non sunt inter illos qui in priori caelo sunt, et inde die ultimi judicii dejiciuntur in infernum; hi enim statim post mortem illuc conjiciuntur: at illi qui falsificant vera ex variis causis, sunt de quibus in hoc Libro agitur, quoniam illi fecerunt sibi caelum quod postea destructum est. Illi cognitiones veri et boni, quae ex Verbo, falsificant, qui agnoscunt Verbum sed illud applicant ad favorem suorum amorum, et ad favorem principiorum quae ex propria intelligentia, ita vertunt vera Verbi in falsa; sic cognitiones boni et veri apud illos pereunt. Ex his constare potest quod per "stellam e caelo delapsam in terram" significetur quod cognitiones veri falsificatae sint, et sic versae in falsa (similiter ac supra, n. 517).

[2] Quod "delabi" seu "cadere e caelo in terram" significet perire, hoc est, non locum amplius habere in caelo, sed inde dejici et conjungi inferno, patet a sequentibus, ubi dicitur quod "data ei sit clavis putei abyssi", et quod "aperuerit illum"; per "puteum abyssi" significatur infernum ubi et unde falsa mali. Simile significatur per "cadere e caelo in terram" supra in Apocalypsi,

"Et stellae caeli ceciderunt in terram" (6:13);

et alibi,

Draco cauda sua "traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit eas in terram" (12:4);

apud Danielem,

Cornu hirci caprarum "crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit illa" (8:10);

apud Matthaeum,

"Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur et stellae cadent de caelo" (24:29).

Simile significatur per Domini verba apud Lucam,

Dixit Jesus, "Vidi satanam sicut fulmen e caelo cadentem" (10:18 1 ):

per "satanam" intelligitur omne falsum quod destruit verum; inferna enim ubi talia falsa, et unde illa, vocantur "satanas; at inferna ubi et unde sunt mala quae destruunt bona, vocantur "diabolus": quare per quod "satanas sicut fulmen e caelo ceciderit", intelligitur quod omne falsum, quod destruxit verum Verbi, e caelo dejectum sit: similiter,

Quod dejectus sit draco magnus in terram, et angeli illius cum illo, et quod locus eorum non inventus sit amplius in caelo ([Apoc.] 12:8, 9).

Ex his constare potest, quod "labi", "cadere" et "dejici e caelo in terram", significet non amplius habere locum in caelo, sed in inferno, ita perire: per "terram" etiam ibi significatur damnatum (ut supra, n. 304 [g] ad finem, ostensum est).

[3] Quod illi qui falsificant vera Verbi per interpretationes ad confirmandum mala vitae, se avertant a caelo et convertant ad infernum, est quia per Verbum est conjunctio caeli cum homine: caelum enim est in sensu Verbi spirituali, et homo est in sensu ejus naturali; quare caeli cum mundo est conjunctio per Verbum: ideo etiam Verbum vocatur "foedus", ac foedus est conjunctio. Ex eo est, quod qui Verbum applicant ad mala vitae et ad principia falsa quae ex propria intelligentia, non possint conjungi caelo: et qui non conjuncti sunt caelo, illi conjunguntur inferno; nam homo vel erit in caelo vel erit in inferno; non licet ei inter utrumque pendere. At qui applicant Verbum ad talia falsa quae non discordant cum bono vitae, qualia sunt apud gentes probas quae non habent Verbum, et apud simplices in ecclesia qui credunt in Dominum et bene vivunt, illorum falsa, quia ex illis spectant bonum, etiam a Domino applicantur ad bonum, et vertuntur ad caelum: essentiale enim in caelo est bonum vitae, quod idem est cum bono amoris in Dominum, et cum bono charitatis erga proximum; nam secundum id bonum est cuivis ibi perceptio veri, intelligentia et sapientia. Ex his constare potest quid intelligitur per falsificationem veri ex Verbo, quae hic significatur per "stellam e caelo delapsam in terram."

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232