The Bible

 

Daniel 7

Study

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #754

Study this Passage

  
/ 853  
  

754. Ecclesia consummatur per varia, imprimis per talia, quae faciunt ut falsum appareat ut verum, et cum illud apparet Verum, tunc Bonum quod in se bonum est, et vocatur bonum spirituale, non amplius datur; bonum, quod tunc creditur bonum, est modo bonum naturale, quod moralis vita producit. Causa, quod verum et una cum illo bonum consummentur, sunt imprimis duo Amores naturales, qui e diametro oppositi sunt binis amoribus spiritualibus, qui vocantur Amor sui et Amor mundi; amor sui dum regnans est, oppositus est amori in Deum, et amor mundi, dum regnans est, oppositus est amori erga proximum; amor sui est sibi Soli bene velle, et non alteri nisi propter se, similiter amor mundi; et illi amores, ubi inescati sunt, se dilatant sicut caro morticina per corpus, et successive consumunt omnia ejus: quod talis amor invaserit Ecclesias, manifeste constat ex Babylonia et ejus descriptione, Genesis 11:1-9; Esaias 13; 14; 47; Jeremias 50, et apud Danielem 2:31-47; 3:1-7, seq., Cap. 5; 6:8. ad fin., Cap. 7:1-14. Et in Apocalypsi 17, et 18, utrumque a principio ad finem; quae se tandem extulit in tantum, ut non modo Divinam Potestatem Domini in se transtulerit, sed etiam summo studio omnes gazas Mundi in se conferre allaboret.

[2] Quod similes amores e multis Primoribus Ecclesiarum extra Babyloniam 1 erumperent, nisi potestas illorum limitata et sic refraenata foret, ex auguriis et apparentiis non ita vanis concludi potest; quid tunc aliud, quam quod homo talis se spectet ut Deum, et Mundum ut Coelum, et quod omne verum Ecclesiae pervertat; nam ipsum verum quod in se verum est, non cognosci et agnosci potest ab homine mere naturali, nec potest dari illi a Deo, quia cadit in inversum, et fit falsum. Praeter hos binos amores sunt adhuc plures causae consummationis veri et boni, et inde consummationis Ecclesiae, sed hae causae sunt secundariae, et binis illis subordinatae.

Footnotes:

1. Prima editio: Babyloniam.

  
/ 853