The Bible

 

Daniel 7

Study

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #288

Study this Passage

  
/ 853  
  

288. In Verbo saepius nominatur Lex, et dicetur quid per illam in stricto Sensu intelligitur, et quid per illam in latiori, et quid in latissimo; in stricto Sensu per Legem intelligitur Decalogus, in latiori intelliguntur Statuta per Mosen filiis Israelis data, et in latissimo intelligitur totum Verbum: QUOD PER LEGEM IN STRICTO SENSU INTELLIGATUR DECALOGUS, notum est: QUOD AUTEM PER LEGEM IN LATIORI SENSU INTELLIGANTUR STATUTA PER MOSEN FILIIS ISRAELIS DATA, constat ex singulis statutis in Mose, 1 quod dicantur Lex, ut Haec Lex sacrificii [pro reatu], Leviticus 7:1. Haec Lex sacrificii pacificorum, 7:11. 2 Haec Lex minchae, 6:7. seq. 3 Haec Lex pro Holocausto, pro Mincha, pro Sacrificiis peccati et reatus, pro Impletionibus, 7:37. 4 Haec Lex bestiae et avis, 11:46, seq. Haec Lex parientis pro filio et filia, 12:7. Haec Lex leprae, 13:59; 14:2, 32, 54, 57. Haec Lex fluxu affecti, 15:32. 5 Haec Lex Zelotypiae, Numeri 5:29-30. Haec Lex Naziraei, 6:13, 21. Haec Lex mundationis, 19:14. Haec Lex de vacca rufa, 19:2. Lex pro Rege, Deuteronomius 17:15-19. 6 Imo totus Liber Mosis vocatur Lex, 31:9, 11-12, 26. Praeter etiam in Novo Testamento, ut Luca 2:22; 24:44; Johannes 1:46, 7 7:22-23; 8:5, et alibi.

[2] Quod haec Statuta per Opera legis intelligantur a Paulo, ubi dicit, Quod homo Fide justificetur sine Operibus legis, Romanos 3:28, manifeste patet a sequentibus ibi, tum ex verbis ejus ad Petrum, quem increpavit quod judaizaret, ubi ter in uno Versu dicit, quod nemo per Opera legis justificetur, Galatas 2:14, 16. 8 QUOD PER LEGEM IN LATISSIMO SENSU INTELLIGATUR TOTUM VERBUM, patet ex his, Jesus dixit, nonne scriptum est IN LEGE VESTRA, dii estis, Johannes 10:34, hoc scriptum est Psalmus 82:6. 9 Respondit turba, nos audivimus ex LEGE, quod Christus maneat in aeternum, Johannes 12:3, hoc scriptum est Psalmus 89:30, 10 Psalmus 110:4; Daniel 7:14. Ut impleretur Verbum scriptum in LEGE ILLORUM, odio habuerunt Me sine causa, Johannes 15:10 hoc scriptum est Psalmus 35:19. Dixerunt 11 Pharisaei, num quis ex Principibus credidit in Ipsum, sed turba quae non novit LEGEM, Johannes 7:48-49. Facilius est Coelum et Terram transire, quam LEGIS UNUM APICEM cadere, Luca 16:17; 12 per Legem ibi intelligitur tota Scriptura Sacra: praeter in mille locis apud Davidem.

Footnotes:

1. Prima editio: Exodo.
2. Prima editio: 7, 11.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 6:14 ff apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: 32.
5. Prima editio: 31.
6. Prima editio: 15. ad 19.
7. Sic Schmidt, sed 1:45 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica.

8. Prima editio: 14, 15.
9. Prima editio: 71:10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 89:29 apud Biblia Anglica.

11. Prima editio: dixerunt.
12. Cf 262. Prima editio: XVII.

  
/ 853