The Bible

 

Daniel 5

Study

   

1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.

2 Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.

3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.

4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.

5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.

6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.

7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.

10 Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.

11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :

12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

13 Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem præfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa ?

14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.

15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.

16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

17 Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.

18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.

20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :

21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :

23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.

25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.

26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

27 Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.

28 Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.

31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #453

Study this Passage

  
/ 1232  
  

453. "Quam numerare illam nemo poterat." - Quod significet quod quale et quantum boni et veri apud illos solus Dominus sciat, constat ex significatione "numeri", quod sit quale rei, inde "numerare", quod sit nosse quale rei, hic quale boni et veri apud illos de quibus nunc agitur; quod etiam significet quod Solus Dominus id sciat, intelligitur per "quam numerare nemo poterat"; nullus enim homo et nullus angelus scit quale boni et veri in omni serie et nexu quod apud alterum, solum aliquid quod apparet ex illo in externis; et tamen omne quale est infinitae extensionis, conjungit enim se et consociat cum innumeris quae interius latent, et quae exterius resident, et quae a latere undequaque sunt: haec nemo videt quam solus Dominus; quare Dominus solus ordinat et disponit omnes secundum quale eorum; videt enim apud unumquemvis quale ejus, ita qualis est, et quid eventurum ei in aeternum; nam visus Domini, qui vocatur omniscientia, praevidentia et providentia, est aeternus: inde est, quod nemo sciat quale boni et veri est apud aliquem, quam solus Dominus. Quod scire quale boni et veri, significetur per "numerare", apparet alienum; nam qui legit haec verba, manens in sensu litterae, non aliter cogitare potest quam quod intelligatur solum quod multitudo tanta fuerit ut numerari non potuerit; at usque in sensu spirituali "numerus" significat quale, et inde "numerare" significat scire quale, ac ordinare et disponere secundum illud:

[2] quia id per "numerare" significatur, ideo poena inflicta est propterea quod David numeravit populum; de qua re ita in Libro Secundo Samuelis,

"Addidit ira Jehovae exardescere in Israelem; ideo incitavit Davidem contra eos, dicendo, Abi, numera Israelem et Jehudam: et..dixit ad Joabum, ...Pervagare, age, omnes tribus Israelis a Dane usque ad Beerschebam, et numerate populum, ut noverim numerum populi." Dissuasit Joabus, sed praevaluit verbum regis. "Et percussit cor Davidis illum postquam numeraverat populum; et dixit David..., Peccavi valde quod feci; verumtamen, Jehovah, transire fac iniquitatem servi tui, quia stulte egi valde:".... quare propheta Gad missus est ad Davidem, denuntians ei tres poenas, ex quibus elegit pestem, ex qua mortui sunt septuaginta millia (24:1 ad fin. ):

quis non scit quod non aliqua iniquitas sit in numerando populum, sed quod tanta iniquitas fuerit ut propterea denuntiatae fuerint Davidi tres poenae, ex quibus unam eligeret, et quod ex peste, quam elegit, septuaginta millia hominum mortui fuerint? Verum causa erat quia per "Israelem et Jehudam" repraesentabatur et inde significabatur regnum Domini in caelis et in terris, et per "numerare" significabatur nosse quale eorum, et secundum id ordinare et disponere, quod tam en solius Domini est: inde patet quod "numerare" in Verbo Significet talia.

[3] Similiter per "numerare" apud Mosen,

"Cum sustuleris summam filiorum Israelis quoad numeratos eorum, et dabunt quisque expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, ut non sit in illis plaga in numerando illos" (Exod 30:12):

etiam hic per "numerare" significatur nosse quale eorum seu quale ecclesiae apud illos, et secundum id ordinare et disponere; et quia hoc solius Domini est, ideo dicitur quod "quisque dabit expiationem animae suae Jehovae in numerando illos, ut non sit in illis plaga in numerando illos." (Sed haec fusius explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 10216-10232.)

[4] Apud Danielem,

Belschazar quia bibit vinum ex vasis auri et argenti quae ex Templo Hierosolymae, exivit manus et scripsit in pariete, "Numeratus, numeratus es, appensus et dividentes, .... Numeravit Deus regnum tuum et finivit illud" (5:2, 5, 25, 26):

per "numeratus, numeratus" ibi significatur visus et exploratus quoad quale boni et veri; ac per "numeravit regnum" significatur ordinavit et disposuit. (Quid reliqua significant, videatur supra, n. 373.)

[5] Pariter apud Esaiam,

"Per emissionem dierum meorum abiturus sum ad portas inferni", (sepulchri, ) "numeratus sum, residuum annorum meorum" (38:10):

verba Hiskiae regis cum aegrotavit; et per "numeratus" significatur exploratus et conclusum.

Quod "numerare" et "numerari" aliud significet in sensu spirituali Verbi quam in littera seu in senSu ejus naturali, etiam constare potest ex eo, quod in caelo apud angelos ibi in idea eorum spirituali non sint numeri et mensurae, hoc est, quod non cogitent ex numeratione aut mensuratione, sed ex quali rei; quae cogitatio eorum cadit in numeros et in mensuras quando delabitur inde in sphaeram naturalem: et tamen Verbum scriptum est aeque pro angelis ac pro hominibus; quare angeli percipiunt per numeros ac per numerare in Verbo quale rei de qua agitur, cum homines intelligunt numeros et numerare; quod adhuc constare potest ex eo, quod unusquisque numerus in Verbo significet aliquid rei aut status (de qua re supra, n. 203, 336, 429, 430).

[6] Quoniam aliquibus in locis in Verbo dicitur "numerare", et per id significatur nosse quale rei, et secundum id ordinare et disponere, velim illa loca etiam in confirmationem adducere:

- Apud Esaiam,

"Vox tumultus regnorum gentium congregatarum; Jehovah Zebaoth numerans exercitum belli" (13:4)

per "regna gentium congregatarum", quarum tumultus, non intelliguntur gentes e regnis congregatae, est enim propheticum et non historicum; sed per "regna gentium congregatarum" significantur falsa mali quae fecerunt ut cohaererent, et per "tumultus" eorum minae et cupiditates pugnandi contra vera; "regna" enim praedicantur de veris et in opposito sensu de falsis, ac "gentes" significant bona et in opposito sensu mala (videatur supra, n. 175, 331); et "tumultus" dicitur de cupiditate pugnandi, hic contra vera: "Jehovah Zebaoth numerans exercitum" significat ordinationem verorum ex bono a Domino contra falsa ex malo; Dominus in Verbo vocatur "Jehovah Zebaoth" ex veris et bonis pugnantibus contra falsa et mala; Zebaoth enim significat exercitus, et "exercitus" significant vera et bona caeli et ecclesiae; ac "numerare" significat ordinare illa; ac "bellum" pugnam spiritualem.

[7] Apud eundem,

"Tollite in altum oculos vestros, et videte quis creavit haec, qui eduxit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat" (40:26):

per "exercitum caelorum" in sensu litterae intelliguntur sol, luna et stellae, nam illa vocantur "exercitus Jehovae" in Verbo; sed in sensu spirituali per "exercitum" significantur omnia bona et vera caeli et ecclesiae in complexu; nam per "solem" significatur bonum amoris, per "lunam" bonum fidei, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde patet quid significatur per "Tollite oculos vestros et videte quis creavit haec"; per "creare", cum de bonis et veris, significatur formare illa apud hominem, et illum regenerare; per "educere in numerum exercitum" significatur ordinare vera et bona secundum quale eorum apud quos sunt; "omnes nomine vocat" significat quod sciat omnium quale, et quod secundum id disponat; per "nomen" enim in Verbo significatur quale rei et status:

[8] ut quoque apud Johannem,

"Oves vocem Ipsius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit eas" (10:3);

ubi etiam dicitur "educere et vocare nomine", ut supra apud Esaiam; et per illa significantur similia.

(Quod "nomen" significet quale rei et status, videatur supra, n. 102, 135, 148.) Apud Davidem,

Jehovah, "qui numerat exercitum stellarum, omnes nominibus vocat" (Psalmuss 147:4):

per "numerare exercitum stellarum et omnes nominibus vocare" significatur nosse omnia vera et bona, et secundum quale eorum disponere illa in caelo et ecclesia: quid alioqui foret de Jehovah dicere, quod "numeret stellas, et illas vocet nominibus suis"?

[9] Apud Jeremiam,

"In urbibus montis, in urbibus planitiei, et in urbibus meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitu Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges juxta manus numerantis" (33:13):

quid per "montem", "planitiem", "meridiem", "terram Benjaminis", "circuitus Hierosolymae" et "urbes Jehudae", in sensu spirituali significatur, videatur mox supra (n. 449 [b] , ubi explicata sunt): per "transire greges juxta manus numerantis" significatur quod erunt bona et vera interiora secundum ordinem et quale eorum in ecclesia; per "greges" enim significantur bona et vera interiora, sunt namque agni, oves, caprae, arietes, haedi, qui intelliguntur per "greges", per quos significantur bona et vera interiora, quae sunt bona et vera spiritualia; per "armenta" autem, quae consistunt ex vitulis, juvencis, vaccis et bobus, significantur bona et vera exteriora, quae sunt vera et bona naturalia. (Quod ita sit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1565, 2566, 5913, 6048, 8937, 10609.)

[10] Apud Davidem,

"Laetabitur mons Zionis, et exultabunt filiae Jehudae propter judicia tua; circumdate Zionem, circumcingite eam, numerate turres ejus, ponite cor vestrum ad antemurale, distinguite palatia ejus, ut enarretis generationi sequenti" (Psalmuss 48:12-14 [B.A. 11-13]):

per "montem Zionis" qui laetabitur, significatur ecclesia caelestis, in qua sunt qui in amore in Dominum; per "filias Jehudae" quae exultabunt, significantur affectiones boni et veri quae illis qui ab ea ecclesia; "propter judicia tua" significat propter Divina vera quae a Domino illis: "circumdare Zionem et circumcingere illam" significat ex amore amplecti illa quae istius ecclesiae sunt: "numerare turres ejus" significat expendere vera superiora seu interiora quae illius ecclesiae; "numerare" est videre et expendere quale eorum, et "turres" sunt vera superiora seu interiora: "ponere cor ad antemurale" significat amare vera exteriora tutantia illam ecclesiam contra falsa; "distinguere palatia ejus significat percipere bona veri, "domus" enim sunt bona, et "palatia" sunt bona veri nobiliora: "ut enarretis generationi insequenti" significat permanentiam eorum in aeternum.

[11] Apud Esaiam,

"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, ... regem in pulchritudine sua videbit, ...spectabunt terram longinquitatum, cor tuum meditabitur terrorem; ubi scriba? ubi expendens? ubi numerans turres? Populum obfirmatum non videbis, populum profunditatum labii" (33:15, 17, 18-19):

"ambulare in justitiis et loqui rectitudines" significat Vivere in bono amoris et charitatis, ac cogitare et percipere vera, "ambulare" enim significat vivere, "justitia" praedicatur de bono, et "rectitudines" sunt vera; "regem in pulchritudine sua videbit" significat quod adepturi sapientiam, "rex" enim significat verum ex bono, "pulchritudo" ejus sapientiam, nam in hac est Divinum Verum in sua pulchra forma: "spectabunt terram longinquitatum" significat extensionem sapientiae in caelum, "terra" enim significat ecclesiam et quoque caelum, et "longinquitas" extensionem ibi: "cor tuum meditabitur terrorem; ubi scriba ubi expendens? ubi numerans turres?" significat reminiscentiam status ecclesiae quando non intelligentia, non sapientia, et quando falsificatio veritatum interiorum; "terror" est status ille, "scriba" est intelligentia, "expendens" est sapientia, "turres" sunt vera interiora; quale eorum destruere per falsificationes significatur hic per "numerare illas": "populum obfirmatum non videbis" significat illos qui in falsis mali, et abstracte illa falsa: "populum profunditatum labii" significat falsa doctrinae confirmata usque ad apparentiam veri; "labium" significat doctrinae verum, hic falsum quod non visuri.

[12] Quod "numerare" etiam significet male disponere, proinde destruere per falsificationes, constat apud eundem,

"Rupturas domus Davidis vidistis quod plurimae sint, et congregastis aquas piscinae inferioris, et domos Hierosolymae numerastis, ut destrueretis domos ad muniendum murum" (22:9, 10):

per "domum Davidis" intelligitur ecclesia quoad vera doctrinae; et per "rupturas ejus" significantur falsa irrumpentia; per "congregare aquas piscinae inferioris" significatur colligere plura ex sensu litterae Verbi et ex naturali homine; "piscinae" in Hierosolyma significabant vera qualia sunt in Verbi sensu exteriori et interiori, "aquae piscinae superioris" vera qualia sunt in sensu interiori Verbi, et "aquae piscinae inferioris" vera qualia sunt in sensu exteriori, qui est sensus litterae Verbi; "aquae" enim sunt vera, ac "piscinae" in Hierosolyma simile significant ac "lacus" et "maria" extra Hierosolymam, nempe collectionem eorum: per "domos Hierosolymae numerare" significatur falsificare bona veri, "domus" enim "Hierosolymae" significant bona veri ecclesiae, et "numerare" significat sinistre capere, male disponere, quod est false interpretari seu falsificare: "ut destrueretis domos ad muniendum murum", significat destruere illa bona ad condendum doctrinam in qua mere falsa; "murus" est verum doctrinae tutans, hic falsificatum quia absque bono.

[13] Ex his constare potest quid significatur per quod "numerati sint dies", "gressus", "pili", ut in sequentibus:

- Apud Davidem,

"Ad numerandum dies nostros" (Psalmuss 90:12):

apud Hiobum,

"Annon gressus meos numeras?" (14:16):

apud eundem,

"Nonne Ille videt vias meas, et omnes gressus meos 1 numerat?" (31:4):

apud Lucam,

"Pili capitis vestri omnes numerati sunt" (12:6, 7):

per "numerare" hic significatur nosse quale a minimo ad maximum, et secundum id ordinare et disponere, hoc est, providere. Quid per "dies", "gressus" et "pilos" significatur, alibi dictum et ostensum est.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232