The Bible

 

Daniel 2

Study

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #578

Study this Passage

  
/ 1232  
  

578. "Ex oribus illorum exivit ignis, at fumus, et sulphur." - Quod significet cogitata et inde ratiocinia scaturientia ex amore mali et ex amore falsi, et ex concupiscentia destruendi vera et bona per falsa mali, constat ex significatione "oris", quod sit cogitatio et inde ratiocinatio (de qua in explicatione ad versum 19, sequentem); ex significatione "ignis", quod sit amor sui, et inde amor mali (de qua supra, n. 504 [c-e] , 539); ex significatione "fumi", quod sit densum falsum scaturiens ex amore mali (de qua etiam supra, n. 494, 539); et ex significatione "sulphuris", quod sit concupiscentia destruendi ecclesiae vera et bona per falsa mali.

[2] Quod haec per "sulphur" significetur, constare potest ex Verbo ubi nominatur:

- Ut apud Mosen,

"Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem" (Genesis 19:24);

et apud Lucam,

"Quo die egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e caelo, et perdidit omnes; juxta hoc fiet quo die Filius hominis revelabitur" (17:29, 30):

per illos qui "in Sodoma et Amora" fuerunt, intelliguntur qui in falsis mali ex amore sui; et quia falsa mali ex illo amore 1 perdiderunt eos, ideo pluit Sulphur et ignis, "sulphur" ex concupiscentia perdendi ecclesiam per falsa mali, "ignis quia concupiscentia illa scaturivit ex amore sui: quod ita fiet quando Filius hominis revelabitur, significat quod etiam tunc falsa mali ex amore sui ecclesiam perditura sint. Talis pluvia etiam apparet in mundo spirituali quando mali qui in falsis ex illo amore sunt, in infernum dejiciuntur.

[3]) sunt hae maledictiones quae denuntiantur filiis Israelis, si non custodiunt praecepta et statuta, et si colunt alios deos; et quia tunc ecclesia vastatur et destruitur per falsa mali et per mala falsi, dicitur quod tunc "sulphur, sal, combustio tota terra"; "terra" significat ecclesiam: et per quod "non conseretur, non germinabit, nec ascendet super ea ulla herba", significatur quod amplius non recipietur et producetur aliquod verum ex bono.

[4] Apud Esaiam,

"Paratum est ab heri Thopheth, etiam hoc regi praeparatum est, in profundum et latum descendet; rogus ejus, ignis et ligna multa, flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendens eum" (30:33):

per "Thopheth" significatur infernum ubi dirus et saevus amor destruendi omnia vera et bona ecclesiae regnat, imprimis ubi saeva cupiditas perdendi bona innocentiae; quod id infernum dirum sit ex falsis mali, significatur per quod "in profundum et latum descendet": "rex" cui id praeparatum est, significat ipsum falsum infernale; "rogus ejus, ignis et ligna", significant mala omnis generis quae sunt illius amoris: et quia id infernum ardet ex concupiscentia destruendi, dicitur quod "flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eum"; ibi enim, ut primum audiunt ecclesiae vera et percipiunt ejus bona ab aliquo, accenduntur sicut furore destruendi et exstinguendi illa.

[5] Apud Esaiam,

"Dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Zionis; et convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur, et erit terra ejus in picem ardentem, noctu et diu non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus" (34:8-10):

"dies vindictae Jehovae, et annus retributionum pro lite Zionis", significat adventum Domini, ac ultimum judicium tunc ab Ipso factum; quod "convertentur torrentes in picem, et pulvis in sulphur", significat infernum in quod illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt, conjicientur; malum amoris infernalis et ejus poena significatur per quod "pix ardens noctu et diu non exstinguetur"; et dirum falsum ex illo malo, per quod "fumus in aeternum ascendet."

[6] Apud Ezechielem,

"Disceptabo cum" Gogo "peste et sanguine, et pluviam inundantem, et lapides grandinis, ignem et sulphur pluere faciam super eum" (38:22):

per "Gogum" intelliguntur qui in sancto et pio externo ponunt omnem cultum, et non in interno, cum tamen cultus externus talis est qualis internus; et dicitur, quod "Jehovah super illos pluere faciet pluviam inundantem, lapides grandinis, ignem et sulphur", per quae significatur quod falsa et mala destruentia omnia ecclesiae vera et bona; "ignis et sulphur" sunt mala falsi et falsa mali, utraque diabolica.

[7] Apud Davidem,

Jehovah "pluet super impios laqueos, ignem et sulphur; et ventus procellarum portio calicis eorum" (Psalmuss 11:6):

per haec significatur quod impii destruentur per sua mala falsi et per sua falsa mali, quae destruent omnia vera ecclesiae apud illos; "laquei, ignis et sulphur" sunt mala falsi et falsa mali; et "ventus procellarum" qui portio calicis eorum, significat destructionem omnis veri: quod non intelligatur quod pluet ignis et sulphur super impios, patet, nam dicitur etiam quod "pluent laquei"; quare per "ignem et sulphur" talia significantur quae ecclesiae vera et bona prorsus destruunt.

[8] Similiter apud Hiobum,

"Spargetur super habitationem" impii "sulphur" (18:15);

per "sulphur" enim tale falsum mali intelligitur quod destruit omne ecclesiae apud hominem, quod est falsum ex malo amoris sui, quale fuit illis qui in Sodoma et Amora, de quo dicitur,

Quod non modo everterit urbes et habitatores, sed etiam planitiem et germen agri (Genesis 19:25):

"germen agri" significat verum ecclesiae nascens. Similia per "ignem" et "sulphur" significantur in sequentibus in Apocalypsi,

"Qui bestiam adorat, et imaginem ejus cruciabitur sulphure et igne" (14:9, 10);

"Bestia et pseudopropheta.... viventes conjecti sunt in stagnum ignis ardens sulphure" (19:20);

"Diabolus.... conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudopropheta" (20:10);

"Homicidis, scortatoribus et incantatoribus et idololatris et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulphure" (21:8).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Commentary

 

Chaldea

  

Chaldea was a land lying along the Euphrates river near its mouth, south of Babylon, part of what is now southern Iraq. It was a land of the Lord's second great church, the Ancient Church, which at its height had a wealth of knoweldge through its own sacred scriptures and the correspondences of nature. But as this church declined Chaldea came to represent people who use truths for evil purposes and thus profane and falsify them. Abram was born in Chaldea because of the greatness it had represented, but had to leave because of what it had become.