The Bible

 

Daniel 13

Study

1 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :

2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

3 parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

4 Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

5 Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

6 Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

7 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

8 Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.

10 Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

12 Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.

14 Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :

16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

17 Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

18 Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

20 Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

21 Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

22 Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

23 Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

24 Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

25 Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

27 Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

28 Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

29 Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

30 Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

32 At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

33 Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

35 Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

36 Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

37 Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :

40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

41 Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

44 Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

46 et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?

48 Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?

49 revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

51 Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :

53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.

54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

55 Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

56 Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :

57 sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.

58 Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.

59 Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

60 Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

62 ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63 Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #72

Study this Passage

  
/ 1232  
  

72. (Vers. 16.) "Et habens in dextra sua manu stellas septem." - Quod significet cognitiones boni et veri omnes ab Ipso, constat ex significatione "habere in dextra sua manu", quod sit ab Ipso; "manus" enim significat potentiam, et inde quicquid est apud illum, ita quoque quicquid ab illo; quod "dextra manus" dicatur, est quia "dextra manus" significat potentiam boni per verum; (quod "manus" significet potentiam, videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 1 10019; et inde quod significet quicquid apud illum, ita quoque quicquid ab illo, n. 9133, 10019, 10405; quod "dextra manus" significet potentiam boni per verum, n. 9604, 9736, 10061; et quod "dextra Jehovae" significet Divinam potentiam Domini, ita omnipotentiam, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133, 10019); et ex significatione "stellarum", quod sint cognitiones boni et veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem", quod sint omnes (de qua supra, n. 20, 24).

[2] Quod "stellae" significent cognitiones boni et veri, ita bona et vera, est ex apparentia in mundo spirituali; ibi enim Dominus apparet ut Sol, et angeli e longinquo ut stellae; quod angeli ita appareant, est ex receptione lucis ex Domino ut Sole, ita ex receptione Divini Veri quod a Domino, nam hoc est lux caeli. Inde est quod dicatur apud Danielem,

"Intelligentes fulgebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos ut stellae in aeternum" (12:3);

"intelligentes" sunt qui in veris, et "justificantes" qui in bonis (videatur in opere De Caelo et Inferno 346-348).

[3] Cum notum est (aliquibus) quod "sol" significet Dominum quoad Divinum Amorem, ita quoque Divinum Amorem a Domino, et quod "stellae" significent vera ecclesiae et illorum cognitiones, illi scire possunt quid in Verbo significatur per quod "sol obscurabitur", et quod "stellae non lucebunt", et quoque quod "cadent e caelo"; et praeterea quid "stellae" significant alibi in Verbo ubi nominantur; ut in sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

Ponam "terram in vastitatem, ut peccatores ejus perdat ex ea: stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua; obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" (13:9, 10):

agitur ibi de vastatione ecclesiae, quae est cum non amplius bonum amoris et vera fidei; "terra" quae in vastitatem: ponetur est ecclesia; quod "terra" sit ecclesia, videatur supra (n. 29).

[4] Apud Ezechielem,

"Obtegam cum exstinxero te (caelos), et atrabo stellas, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis .... atrabo super te, et dabo tenebras super terra" (32:7, 8);

"tenebrae super terra", sunt falsa in ecclesia.

Apud Joelem,

"Sol et luna atrati erunt, et stellae contrahent splendorem suum" (2:10, 11 ; cap. 4:15 [B.A. Joel 3:15);

apud Matthaeum,

In consummatione saeculi "post afflictionem dierum sol obscurabitur, luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur" (24:29; Matthaeum 13:24);

apud Danielem,

Ex uno de cornibus hirci caprarum "exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit versus exercitum caelorum, et dejecit .... de exercitu et de stellis, et conculcavit eos; immo usque ad Principem exercitus extulit se" (8:9-11).

"exercitus caelorum" sunt bona et vera ecclesiae in complexu (n. 3448, 7236, 7988, 8019); in specie, quae pugnant contra falsa (n. 7277 2 ); inde Jehovah dicitur "Jehovah Zebaoth", hoc est, Exercituum (n. 3448, 7988).

[5] In Apocalypsi,

Draco cauda "traxit tertiam partem stellarum caeli in terram" (12:4);

"stellae" etiam ibi sunt bona et vera ecclesiae et cognitiones eorum; "tertia pars" est plurima pars; quid autem "draco", dicetur in sequentibus. Alibi,

"Stellae caeli ceciderunt in terram" (Apocalypsis 6:13);

alibi,

"Stella e caelo lapsa est in terram" (Apocalypsis 9:1);

alibi,

"Cecidit e caelo stella magna, ardens velut lampas; cecidit in tertiam partem fluviorum et in fontes aquarum" (Apoc. 8:10 3 );

quia "stellae" significant vera et bona ecclesiae, et cognitiones eorum, per "cadere illas e caelo" significatur quod illa pereant.

Apud Davidem,

Jehovah "numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat" (Psalmuss 147:4);

apud eundem,

"Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis" (Psalmuss 148:3);

in Libro Judicum,

"Venerunt reges, .... pugnarunt e caelo, pugnarunt stellae de viis suis" ([5:19,] 20).

Quoniam angeli in caelo spirituali lucent ut stellae, et quoniam omnia vera et bona quae apud illos sunt a Domino, ideo Dominus sicut vocatur "Angelus" etiam vocatur "Stella"; ut apud Mosen,

"Orietur Stella ex Jacobo, et Sceptrum surget ex Israele" (Numeri 24:17);

et in Apocalypsi,

"Jesus .... Stella splendida et matutina" (22:16).

Inde patet unde erat quod

Sapientes ex oriente viderint stellam, et secuti illam, et quod illa steterit ubi Jesus erat natus (Matthaeus 2:1, 2, 9).

Ex his nunc sciri potest quid significatur per "septem stellas" quae in dextra manu Filii hominis, qui ibi est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232