The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #489

Study this Passage

  
/ 10837  
  

489. Quod per ‘filios et filias’ significentur vera et bona qua perceperunt, et quidem per ‘filios’ vera et per ‘filias’ bona, e: permultis locis apud Prophetas constare potest; conceptus enim et partus Ecclesiae in Verbo, sicut antiquitus, nominati sunt filii et filiae, ut apud Esaiam,

Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes ii congregantur, et veniunt ad te, filii tui e longinquo venient, et filiae tua ad latus nutrientur; tunc videbis et afflues; et stupebit, et dilatabit se cor tuum, 60:3-5;

ubi ‘filii’ pro veris, et ‘filiae’ pro bonis:

apud Davidem,

Libera me et eripe me e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem; ... filii nostri sicut plantationes magnae factae in pueritiis suis, filiae nostrae sicut anguli, excisi forma templi, Ps. 144:11, 12;

‘filii alienigenae’ pro veris spuriis seu falsis, ‘filii nostri’ pro doctrinalibus veri, ‘filiae’ pro doctrinalibus boni:

apud Esaiam,

Dicam septentrioni, Da; et austro, Ne inhibe; adduc filio Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, ...

educens populum caecum, et oculi ei erunt; et surdos, et aures eis, 43:6, 8; ibi ‘filii’ pro veris, ‘filiae’ pro bonis, ‘caeci’ pro iis qui videbunt vera, ‘surdi’ pro iis qui obtemperant:

apud Jeremiam,

Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritiis nostris, pecus eorum, armentum eorum, filios eorum, et filias eorum, 3:24;

ibi ‘filii et filiae’ pro veris et bonis.

[2] Quod nati et filii pro veris, apud Esaiam,

Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent; quia cum videbit ille natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis formidabunt, scient errantes spiritu intelligentiam, 29:22-24;

‘Sanctus Jacobi, Deus Israelis’ pro Domino, ‘nati’ pro regeneratis, quibus intelligentia boni et veri, ut quoque explicatur:

apud eundem,

Canta sterilis, non pepererat, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, 54:1;

‘filii desolatae’ pro veris Ecclesiae primitivae seu gentium, ‘filii maritatae’ pro veris Ecclesiae Judaicae:

apud Jeremiam,

Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, filii Mei egressi Me, et non illi, 10:20;

‘filii’ pro veris:

apud eundem,

Erunt filii ejus sicut olim, et congregatio eorum coram Me constabit, 30:20;

pro veris Ecclesiae Antiquae:

apud Zachariam, Excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, et ponam te sicut gladium potentis, 9:13;

pro veris amoris fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.