The Bible

 

Daniel 12

Study

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #256

Study this Passage

  
/ 962  
  

256. CAPUT V.

1. ET vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem.

2. Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire Librum, et solvere sigilla ejus.

3. Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire Librum, nec 1 inspicere eum.

4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum.

5. Et unus ex Senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus.

6. Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram.

7. Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno.

8. Et cum accepisset Librum, quatuor Animalia et Viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum.

9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente.

10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra.

11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores, et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum;

12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem.

13. Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum.

14. Et quatuor Animalia dicebant, Amen; et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

QUOD DOMINUS IN DIVINO HUMANO JUDICIUM FACTURUS SIT EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD, QUIA IPSE EST VERBUM: ET QUOD HOC AGNITUM SIT AB OMNIBUS IN TRIBUS CAELIS.

CONTENTA 2 SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo," significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ad aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Cui est Verbum (256)"; obsignatum sigillis septem," significat illud prorsus absconditum angelo et homini (257).

2. "Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna," significat Divinum Verum a Domino influens penitus apud Angelos et homines (258); "Quis est dignus aperire Librum et solvere sigilla ejus," significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum (259).

3. "Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra," significet quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus (260); "aperire librum," significat nosse statas vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum (261); "nec inspicere eum," significat ne hilum (262).

4. "Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum," significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes, (11, 263).

5. "Et unus ex senioribus dicit 3 mihi, Ne fleto," significat consolationem (264); "ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae. Radix Davidis," significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo, per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano (265, 266); "aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus," significat hic ut prius (267).

6. "Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum," significat ab intimis et inde in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae (268); "Agnum stantem tanquam occisum," significat Dominum quoad Humanum non in Ecclesia pro Divino agnitum (269); "habentem cornua septem," significat Ipsius Omnipotentiam (270); "et oculos septem, significat Ipsius Omniscientiam et Divinam Sapientiam (271); "qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram," significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum orbe, ubi religio (272).

7. "Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno," significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod ideo ex Divino Humano Suo facturus sit judicium (273).

8. "Et cum accepisset Librum," significat quando Dominus instituit facere judicium, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem (274); quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno," significat humiliationem, et adorationem Domini ex superioribus Caelis (275); "habentes unusquisque citharas," significat confessionem Divini Humani Domini ex veris spiritibus (276); "et phialas aureas plenas suffitibus," significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus (277); "quae sunt preces sanctorum," significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Dominum (278).

9. "Et canebant canticum novum," significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et terrae (279); "dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus," significat hic ut prius (280); "quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo," significat liberationem ab inferno, et salvationem per conjunctionem cum Ipso (281); "ex omni tribu et lingua et populo et gente," significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vitam sunt (282).

10. "Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes," significat quod illi a Domino in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint (283); "et regnabimus super terra," significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso (284, 285).

11. "Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores," significat confessionem et glorificationem Domini ob angelis inferiorum Caelorum (86); ("et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum," significat omnes in veris et in bonis) (287).

12. "Dicentes voce magna. Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam," significat confessionem ex corde, quod Domino quoad Divinum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum, (11, 288); "et benedictionem," significat omnia illa in Ipso, et ab Ipso in illis (289).

13. "Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari, quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes," significat confessionem et glorificationem Domini ab angelis infimorum caelorum (290); "Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum," significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ob Ipso in illis (291).

14. "Et quatuor Animalia dicebant, Amen," significat Divinam confirmationem ex Verbo (292); "et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem coram Domino, et ex humiliatione adorationem Ipsius ab omnibus (in) Caelis, a Quo et in Quo est Vita aeterna (293).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo," significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ab aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Qui est Verbum, Qui et status vitae omnium in Caelis et in terris, in omni particulari et in omni communi, ex Se Ipso novit. - Per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum, ex Quo Humanum Ipsius, nam sequitur quod" Agnus acceperit Librum e dextra Sedentis super Throno," (vers. 7), et per "Agnum" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per "Librum scriptum intus et a tergo" intelligitur Verbum in omni particulari et in omni communi; per "intus" in omni particulari, et per "a tergo" in omni communi; per "intus et a tergo" intelligitur etiam Verbi Sensus interior, qui est spiritualis, et Sensus ejus exterior qui est naturalis; per "dextram" intelligitur Ipse quoad omnipotentiam et omniscientiam, quia de exploratione omnium in Caelis et in terris, super quos Ultimum Judicium erit, et de separatione eorum, agitur. Quod Dominus ut Verbum sciat status vitae omnium in Caelis et in terris a Se Ipso, est quia est Ipsum Divinum Verum, et Ipsum Divinum Verum ex Se Ipso novit omnia; sed hoc arcanum est, quod in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia detectum est. Quod Dominus quoad Ipsum Divinum ab aeterno fuerit Verbum, hoc est, Divinum Verum, patet ab his apud Johannem:

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum," (1:1);

et quod Dominus etiam quoad Humanum factus sit "Verbum," apud eundem:

"Et Verbum Caro factum est," (1:14).

Inde constare potest quid intelligitur per quod Liber fuerit in dextra Sedentis super Throno, et quod Agnus acceperit Librum inde (vers. 7). Quoniam Dominus est Verbum, et Verbum est Divinum Verum, quod in communi facit Caelum et Ecclesiam, et in particulari angelum ut in illo Caelum sit, et hominem ut in illo Ecclesia sit, et quia Verbum hic intelligitur per "Librum," ex quo et secundum quod omnes judicandi sunt, ideo passim dicitur "inscribi Libro," "judicari ex Libro," "deleri ex Libro," ubi de statu vitae aeternae alicujus agitur; ut in his locis:

Antiquus Dierum judicium consedit, "et Libri aperti sunt," (Daniel 7 (9,) 10);

Eripietur populus omnis, qui invenietur "scriptus In Libro," (Daniel 12 (9));

"Non latuit Te os meum, super Libro Tuo omnes scripti sunt dies, et non unus ex illis deest," (Psalm. 139:15-16);

Moses dixit, "Dele me quaeso ex Libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e Libro," (Exodus 32:32-33)

"Deleantur e Libro vitae, et cum justis non scribantur," (Psalm. 69:29 (B.A. 28));

"Vidi quod Libri aperti sint; et Liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris 4 secundum opera illorum, et si quis non inventus est in Libri vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis," (Apocalypsis 20:12, 15); 5

"Non ingredientur in Novam Hierosolymam, nisi qui scripti sunt in Libro vitae Agni," (Apocalypsis 21:26 (B.A. 27));

"Adorabunt bestiam omnes, quorum nomina non scripta sunt in Libro vitae Agni," (Apocalypsis 13:8; 17:8).

Quod per "Librum" intelligatur Verbum, apud Davidem:

"In Volumine Libri scriptum est de Me," (Psalm. 40:8 (B.A. 7));

et apud Ezechielem:

"Vidi et ecce manus emissa ad me, et in ea Volumen Libri scriptum ante et post," (2:9-10); 6

"Liber verborum Esajae," (Luca 3:4);

"Liber psalmorum," (Luca 20:42).

Footnotes:

1. nec pro "et"

2. CONTENTA pro "CONTENTUM"

3. dicit pro "dixit"

4. libris pro "libro"

5. 12, 15 pro "12, 13, 14"

6. 9, 10 pro "8, 9"

  
/ 962