The Bible

 

Daniel 11

Study

   

1 Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.

2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

6 Et post finem annorum fœderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.

8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

10 Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

13 Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.

14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

15 Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.

16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

19 Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

20 Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.

21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

24 Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.

25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

27 Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.

29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

30 Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.

32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

33 Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

35 Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum : quia adhuc aliud tempus erit.

36 Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

37 Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

40 Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent : hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

42 Et mittet manum suam in terras : et terra Ægypti non effugiet.

43 Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.

44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10505

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10505. ‘Et si non, dele me quaeso e libro Tuo quem scripsisti’: quod significet internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, non periturum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ qui haec dicit, quod sit internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua n. 10468, ex significatione ‘libri quem scripsisti’ quod sit quod ibi a Domino, nam per ‘librum’ significatur quod in interno est, et per ‘scribere’ cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit quod ibi a Domino; et ex significatione ‘delere ex illo’ quod sit perire, luc autem non perire, quia respondetur 1 , ‘illum qui peccavit Mihi delebo e libro Meo’ per quae significatur quod non internum Verbi, Ecclesiae, et cultus, periturum, sed quod illi perituri qui se avertunt a Divino, ita qui in externis sunt absque interno 2 .

[2] Quod liber quem scripsit Jehovah, qui in versu sequente ‘liber Meus’ seu liber Jehovae vocatur, et alibi ‘liber vitae’, sit internum, est quia internum hominis est in caelo, ita ubi Dominus, et inde quae in interno ejus sunt, e caelo a Domino sunt, quae omnia sunt Divina caelestia et spiritualia; haec recipi possunt ab interno hominis, non autem ab externo ejus 3 separato ab interno, quoniam externum 4 est in mundo et formatum ad recipiendum naturalia quae in mundo, quae absque influxu per interna non caelestem vitam habent, et inde dicuntur mortua 5 .

[3] Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per ‘librum vitae’, et quinam sunt qui intelliguntur 6 scripti in libro illo, quod nempe qui in vita veri et boni sunt, ita qui ex amore et fide faciunt praecepta Divina, nam vita secundum praecepta illa aperit internum hominem ac format illum, et quod ibi inscriptum est, a Domino inscriptum est et manet in aeternum; hi sunt qui intelliguntur per ‘scriptos in libro vitae’ in sequentibus his locis:

apud Danielem,

In tempore hoc eripietur populus tuus, omnis qui invenitur scriptus in libro, 12:1:

apud Johannem, Qui vicerit, is induetur vestimentis albis, non delebo nomen ejus e libro vitae, Apoc. 3:5:

apud eundem,

Non ingrediuntur 7 in Hierosolymam novam, nisi qui scripti in libro vitae Agni, Apoc. 21:27 8 :

apud eundem,

Vidi quod libri aperti 9 sint; et liber alius apertus est qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris 10 secundum opera illorum; et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis, Apoc. 20:12, 13, 15 11 :

apud eundem,

Adorabunt bestiam omnes, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, Apoc. 13:8, et 17:8;

praeter etiam alibi.

[4] Sciendum est quod omnia quae interno homini 12 inscripta sunt, a Domino inscripta sint; et quod quae ibi inscripta faciant ipsam vitam spiritualem et caelestem hominis; tum quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint 13 ; videatur etiam n. 2474, 8620, 9386.

Footnotes:

1. sequitur, dixit Jehovah ad Moschen

2. illi quibus internum est occlusum

3. hominis

4. The Manuscript inserts ejus.

5. et inde recipit modo quae mundi sunt, quae absque influxu ab interno et inde vita mortua sunt; quod internum Verbi, Ecclesiae et cultus sit liber Jehovae, esquiaidestquod inscribitur, est enim id ipsum Divinum coeleste et spirituale

6. The Manuscript inserts per illos qui dicuntur.

7. ingredietur

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. libro, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. hominis

13. et quod omnia et singula quae ibi inscripta sunt, amori inscripta sint:et quod quae ibi inscripta, faciant ipsam vitam spiritualem et coelestem hominis, quae manetillum in aeternum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.