The Bible

 

Daniel 10

Study

   

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.

20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #830

Study this Passage

  
/ 962  
  

830. (Vere. 16.) "Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum," significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus Universi. - Per "vestimentum" Domini significatur Verbum quoad Divinum Verum (825); 1 per "femur" Domini significatur Verbum quoad Divinum Bonum; quod "femora" et "lumbi" significent Amorem conjugialem (et quia ille Amor est fundamentalis omnium amorum, ideo "femora" et "lumbi" significant bonum amoris), (et) quod hoc sit ex correspondentia, videatur supra (213); ideo cum "femur" dicitur de Domino, significatur Ipse quoad Bonum Amoris, hic etiam Verbum quoad illud: per "Nomen scriptum" significatur quale Domini, ut supra (824); 2 per "Regem regum, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae, et per "Dominum dominorum" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris; simile significatur per Regnum et per Dominium Domini, ubi utrumque dicitur, videatur supra (664). Quia dicitur "Rex regum et Dominus dominorum," et per illa intelligitur Dominus quoad Divinum Verum et quoad Divinum Bonum, ideo etiam dicitur "Nomen scriptum super vestimento et super femore;" et per "Nomen scriptum super vestimento" significatur Verbum quoad Divinum Verum, et per "Nomen scriptum super femore" significatur Verbum quoad Divinum Bonum. Utrumque est in Verbo: Divinum Verum Verbi est in Sensu spirituali ejus, qui est pro angelis medii seu secundi Caeli, qui in intelligentia sunt ex Divinis Veris, et Divinum Bonum Verbi est in Sensu caelesti ejus, qui est pro angelis supremi seu tertii Caeli, qui in sapientia sunt ex Divinis Bonis; sed hic Sensus est occultissimus, solum perceptibilis illis qui in amore in Dominum a Domino sunt Quod sit Dominus, aperte dicitur supra in Apocalypsi:

"Illi cum Agno pugnabunt, (sed) Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," (17:14).

Quod "femur" significet bonum amoris, et cum de Domino Divinum Bonum Divini Amoris, constat ex his in Verbo:

"Erit Justitia cingulum Lumborum Ipsius, et Veritas cingulum Feminum Ipsius," (Esaias 11:5);

Super capite Cheruborum "erat aspectus Hominis super Throno; ab aspectu Lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu Lumborum Ipsius et deorsum, erat aspectus ignis et splendoris circumcirca," (Ezechiel 1:26-28);

per "Hominem super Throno" intelligitur Dominus, per "aspectum ignis a lumbis sursum et deorsum" significatur Divinus Ipsius Amor, et per "splendorem circumcirca" significatur Divina Sapientia inde. Vir visus Danieli,

"Cujus Lumbi cincti erant auro Uphasi," (Daniel 10:5) 3 ,

erat Angelus in quo Dominus; per "aurum Uphasi" significatur bonum amoris. Simile per "femur" significatur Esaias 5:27; Psalm. 45:4 (B.A. 3); et alibi.

De correspondentia femorum seu lumborum cum amore conjugiali, qui fundamentalis est omnium amorum, videatur in Arcanis Caelestibus 5050-5062.

Footnotes:

1. 825 pro "835"

2. 824 pro "834"

3. 5 pro "6"

  
/ 962