The Bible

 

Daniel 10

Study

   

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.

20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #548

Study this Passage

  
/ 962  
  

548. (Vers. 7) "Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus," significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per "bellum" significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in "Caelo priori quod transiit" (de quo Apocalypsis 21:1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod "Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus," ut sequitur. Quaenam falsa per "Draconem" intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (537). Per "Michaelem" non intelligitur aliquis Archangelus, nec per "Gabrielem" et "Raphaelem," sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est "Michael" ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur "Michael" etiam apud Danielem 10:13, 21; 12:1; et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. 9; 10; 11; et ab ultimis versibus capitis 12, ibi. Per "Gabrielem" autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur "Gabriel," (Luca 1:19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, "Michaeles" et "Gabrieles," in Caelo. Quod per "Angelum" in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (5, 65, 258, 342, 344, 415, 465); 1 hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur "Princeps," et per "Principem" in Verbo significatur principale verum, ac per "Regem" ipsum Verum (20).

Footnotes:

1. 65 pro "66"

  
/ 962