Библијата

 

Numeri 19:7

Студија

       

7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9724

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9724. ‘Et palas, et crateres, et fuscinulas ejus, et forcipes ejus’: quod significet scientifica continentia et omni usui inservientia, constat ex significatione 'vasorum in genere, quod sint res memoriae externae seu scientifica, 1 de qua n. 3068, 3069; et in rebus sanctis, quod sint cognitiones boni et veri, quae media cultus Domini, n. 9544, ita quoque vasa ministerii circa altare; sed unumquodvis vas ibi significat 2 scientifica singularis usus; ita omnia vasa ibi scientifica omni usui inservientia.

Фусноти:

1. The Manuscript inserts quae media cultus, .

2. significabit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4977

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4977. ‘Et praefecit eum super domum suam’: quod significet quod applicuit se ei bonum, constat ex significatione ‘domini’, qui praefecit quod sit bonum, de qua supra n. 4973; et a significatione ‘praeficere eum super domum suam’ quod sit applicare se et; nempe scientifico seu vero naturali; quod hic sensus sit, patet a sequentibus ubi dicitur ‘quod quicquid erat illi, dederit in manum ejus’, per quae significatur quod omne suum sicut in ejus potestate esset; bonum enim est ‘dominus’, et verum est ‘minister’;

cum dicitur de domino quod praefecerit ministrum, seu de bono quod praefecerit 1 verum, in sensu interno non significatur quod cesserit ei dominium, sed quod applicuerit se, nam in sensu interno percipitur res sicut illa in se est, sed in sensu litterae exponitur res secundum apparentiam; bonum enim semper habet dominium, ast applicat se ut verum ei conjungatur:

[2] homo cum in vero est, quod fit antequam regeneratus est, tunc vix aliquid novit de bono; verum enim influit per viam externam seu sensualem, bonum autem per viam internam; quod influit per viam externam, hoc sentit homo, non autem quod per viam internam, priusquam regeneratus est; quapropter nisi in priore statu daretur sicut dominium vero, seu nisi ita applicaret se bonum, nusquam bono appropriaretur verum; hoc idem est cum illis quae multoties prius ostensa sunt, quod nempe verum apparenter primo loco sit, seu quasi ‘dominus’ cum regeneratur homo, sed bonum manifeste primo loco 2 et ‘dominus’ cum homo regeneratus est, de quibus videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930.

Фусноти:

1. hoc

2. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.