Библијата

 

Numeri 19:14

Студија

       

14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #6767

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

6767. ‘Num ad occidendum me tu dicis?’: quod significet num meam fidem destruere velis, constat ex significatione ‘occidere’ quod sit destruere, de qua sequitur; et ex significatione ‘viri Hebraei’, qui hic est ‘me’, quod sit qui ab Ecclesia; ita quoque fides, nam fides est Ecclesiae, 1 quae ita unitae sunt, ut qui destruit fidem apud aliquem, 2 is destruat Ecclesiam apud illum; et hoc quoque est ‘occidere illum’, nam qui fidem, is vitam spiritualem aufert; vita quae remanet est vita quae vocatur ‘mors’; inde patet quod per ‘num ad occidendum me tu dicis?’ significetur num meam fidem destruere velis.

[2] Quod ‘occidere’ sit vitam spiritualem auferre, patet a locis pluribus in Verbo, ut apud Jeremiam,

Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis: quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis, 12:3, 4;

‘dies occisionis’ pro tempore vastationis Ecclesiae cum non amplius aliqua fides quia non charitas; 3 terra quae lugebit' pro Ecclesia ‘herba omnis agri 4 ’ pro 5 omni vero scientifico Ecclesiae; ‘consumentur bestiae et avis’ pro quod bona et vera; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2928, 3355, 4447, (ax)4535, 5577; quod ‘herba 6 ’ sit verum 7 scientificum, constat a locis in Verbo ubi herba nominatur, 8 et quod ager sit id quod est Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766; quod ‘bestiae’ sint 9 affectiones boni, ita bona, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; quod ‘aves’ sint 10 affectiones veri, n. 5149 11 ; inde constare potest quis sensus illorum verborum est, et quoque quod sensus spiritualis sit in singulis 12 ibi; quisque videre potest quod absque interiore sensu 13 non intelligeretur quid ‘dies occisionis’, 14 quid quod ‘ 15 lugebit terra’, quod ‘herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea’, et quod ‘consumentur bestiae et avis’:

[3] apud Sachariam,

Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, 16 11:4, 5;

‘oves occisionis’ manifeste pro illis quorum fidem possessores destruunt:

apud Ezechielem,

Profanasti Me apud populum Meum, pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, 13:19;

hic ‘occidere’ etiam manifeste pro destruere vitam spiritualem, hoc est, fidem et charitatem:

apud Esaiam,

Quid facietis die visitationis et vastationis? infra 17 vinctos, et infra occisos cadent, 10:3, 4;

ibi ‘occisi’ pro illis qui in inferno, 18 ita qui in malis et falsis':

[4] apud eundem,

Tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, 14:19, 20;

‘occisi’ pro illis qui privati vita spirituali; ‘populum occidisti’ pro quod destruxerit vera et bona fidei:

apud Johannem, Fur non venit nisi ut furetur, 19 occidat, et perdat: Ego veni, ut vitam habeant, 10:10;

‘occidere’ pro vitam fidei destruere; quare dicitur ‘Ego 20 veni ut vitam habeant’:

apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, 13:12;

ibi de ultimis temporibus Ecclesiae cum non amplius aliqua charitas et ideo nec aliqua fides; ‘frater’, ‘liberi’, et ‘parentes’, in sensu interno sunt bona et vera Ecclesiae, 21 et ‘occidere’ est destruere illa.

[5] Quia per ‘occisum’ 22 significabatur deprivatus vita spirituali, et per ‘agrum’ Ecclesia, idcirco statutum erat in Ecclesia repraesentativa quod Si quis tangeret in superficie agri aliquem confossum gladio, aut occisum, immundus esset septem dies, Num. 19:16;

‘confossus gladio’ quod sit 23 verum a falso exstinctum, videatur n. 4503; 24 nam gladius est falsum quod exstinguit verum, n. 2799, 4499, 6353. Pariter hoc statutum erat, Si quis occisus inveniretur in terra hereditatis super agro, nec notus quis occiderit, seniores et judices mensurarent inter urbes quae circumcirca, inventa sic urbe proxima, acciperent vitulum, et ad flumen rapidum decollarent; praeter plura, Deut. 21:1-10.

Фусноти:

1. quare

2. etiam destruit

3. lugebit terra

4. The Manuscript inserts exarescet.

5. quod omne verum

6. The Manuscript inserts agri.

7. scientificum Ecclesiae Arcana Coelestia 7571, patet

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

9. bona et eorum affectiones

10. vera, et eorum affectiones

11. The Manuscript inserts 7441

12. Verbi

13. The Manuscript inserts quam qui est literae.

14. The Manuscript inserts et.

15. lugeret

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. vinctum

18. ubi falsa

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. bonum et verum occisum

24. quod

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #2179

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

2179. ‘Ad armentum cucurrit Abraham’: quod significet bonum naturale, constat a significatione 'boum et 1 juvencorum, qui sunt ‘armenti’, de qua mox: quod ‘bestiae’ quae fuerunt armenti et quae fuerunt gregis significent talia quae sunt apud hominem, constare potest ab illis quae in Parte Prima, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, ostensa sunt, et praeterea videantur quae de bestiis in sacrificiis, n. 1823 dicta: quisque mirari potest quod animalia nominata in Verbo, tum 2 oblata in sacrificiis, significaverint bona et vera, seu quod idem, caelestia et spiritualia, sed paucis licet dicere unde est.

[2] Repraesentativa sistuntur in mundo spirituum varia, et ibi coram oculis spirituum multoties etiam animalia, sicut equi varie phalerati, boves, oves, agni, et diversi generis alia, quandoque quae nusquam visa in tellure sed sunt modo repraesentativa; talia quoque visa sunt prophetis, de quibus 3 in Verbo, quae etiam fuerunt inde; animalia quae ibi apparent, sunt repraesentativa affectionum boni et veri, tum etiam mali et falsi; spiritus boni quam optime sciunt quid significant, tum etiam colligunt inde quid inter se loquuntur angeli, nam sermo angelorum 4 cum delabitur in mundum spirituum, aliquoties ita sistitur; ut pro exemplis, cum apparent equi, sciunt quod sermo angelis sit de intellectualibus; cum boves ac juvenci, quod de bonis naturalibus; cum oves, quod de bonis rationalibus ac de probitate cum agni, quod de bonis adhuc interioribus ac de innocentia, et sic porro.

[3] Antiquissimae Ecclesiae homo quia communicabat cum spiritibus et angelis, ac visiones tum somnia jugiter habuit, qualia 5 prophetae, inde ut primum viderunt aliquam bestiam, obvenit illis idea quid significaret; ex illis orta 6 sunt primum repraesentativa et significativa; post illorum tempora manserunt illa diu; et tandem venerata ex antiquitate ita ut per mera repraesentativa scriberent, et qui libri non ita scripti nullius aestimationis essent, immo qui intra Ecclesiam, nullius sanctitatis; inde, ut et ex arcanis aliis causis de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi, etiam libri Verbi ita scripti sunt.

Фусноти:

1. The Manuscript has tum.

2. The Manuscript inserts quae.

3. The Manuscript inserts passim.

4. The Manuscript inserts eorum.

5. The Manuscript has quales.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.