Библијата

 

Joshue 15:52

Студија

       

52 Arab et Ruma et Esaan,

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4816

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4816. ‘Et declinavit ad virum Adullamitam’: quod significet ad falsum, constat a significatione ‘declinare’ quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per ‘Adullamitam’, Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. 15:35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, 1:15;

sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3134

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3134. ‘Dicendo, Ita locutus ad me vir’: quod significet propensionem veri in naturali homine, constat pariter ex affectione quae hic, tum ex illis quae vir seu servus Abrahami ad Rebeccam locutus, ex quibus patet quod sit propensio, et ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 265, 749, 1007, hic verum in naturali homine a Divino, quia est ‘servus senior Abrahami’ per quem quod naturalis homo 1 significetur, videatur n. 3019. In Verbo imprimis prophetico saepius dicitur ‘vir’, nempe vir et uxor, vir et femina, vir et habitator, tum vir et homo, ac ibi per ‘virum’ in sensu interno significatur id quod intellectus est, quod est verum; et per ‘uxorem, feminam, habitatorem et hominem’ id quod voluntatis est, quod est bonum; ut apud Esaiam,

Video, et nullus vir, et de illis et nullus consiliator,

41:28;

‘nullus vir’ pro non intelligente, ita pro non vero:

apud eundem,

Veni et non vir, clamavi et non respondens, 50:2,

pariter:

[2] apud eundem,

Impegit in platea veritas, et rectitudo non 2 potuit advenire, et fuit veritas sublata, et recedens a malo 3 insanus: vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius, quod non judicium, et vidit et nullus vir, et obstupuit, lix

14-16; ‘nullus vir’ manifeste pro non intelligente, ita in sensu universali pro non vero; agitur de tempore ultimo Ecclesiae quando amplius nihil veri, quare dicitur, ‘impegit in platea veritas, rectitudo non potest advenire, fuit veritas sublata’; quod etiam ‘platea’ praedicetur de vero, videatur n. 2336, et quod ‘judicium’, n. 2235:

apud Jeremiam,

Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte quaeso, et cognoscite, et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem, 4 5:1;

etiam manifeste ‘vir’ pro intelligente ac vero:

apud Zephaniam,

Desolabo plateas illorum, et non transiens, devastabuntur urbes illorum, et non vir, et non habitator, 3:6;

‘non vir’ pro non vero, non habitator' pro non bono n. 2268, 2451, 2712; praeter multis aliis in locis.

Фусноти:

1. The Manuscript has significatus

2. The Manuscript has potest

3. So too in Schmidius, but the Hebrew (mishtolel) might also mean praeda factus, (i. e. e medio raptus non invenitur). Swedenborg thus renders it in Ps. 76:6.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.