Библијата

 

Joshue 15:11

Студија

       

11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4816

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4816. ‘Et declinavit ad virum Adullamitam’: quod significet ad falsum, constat a significatione ‘declinare’ quod sit in perversum abire; declinare enim, sicut descendere, praedicatur de elongatione a bono ad malum et a vero ad falsum; a significatione ‘viri’ quod sit intelligens, et in sensu abstracto verum, quia genuinum intellectuale est ex veris, de qua n. 265, 749, 1007, 3134, 3309, at in opposito sensu non intelligens, proinde falsum; hoc falsum repraesentatur per ‘Adullamitam’, Adullam enim erat in termino hereditatis Jehudae, Jos. 15:35, et inde significabat verum quod a bono, ut quoque apud Micham, Adhuc heredem tibi adducam, habitatrix Mareshah, usque ad Adullam veniet gloria Israelis, 1:15;

sed quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam Adullam, et significat falsum quod a malo; quod pleraque etiam oppositum sensum habeant, est quia antequam terra Canaan facta est hereditas filiis Jacobi, possessa est a gentibus per quas significabantur falsa et mala; et quoque postea quando filii Jacobi in contrarium iverunt; terrae enim induunt repraesentationem gentium et populorum qui ibi sunt, secundum quale eorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3133

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3133. ‘Et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae’: quod significet ejus inclinationem, constat ex affectione quae in his verbis, tum quae ex illis quae praecedunt; testificantur enim inclinationem a parte affectionis veri, quae hic per ‘Rebeccam sororem’ repraesentatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.