Библијата

 

Hoschea 13:2

Студија

       

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4919

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4919. ‘Et factum in parere illam’: quod significet productionem, constat ex significatione ‘parere’ quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919; et quia quod agnoscitur fide et actu, id producitur, ideo per ‘parere’ etiam significatur productio, nempe boni et veri quae sunt Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #990

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

990. ‘Ad omne quod prorepere facit humus’: quod significet affectiones boni, constat tam ab illis quae praecedunt quam a significatione ‘humi’ e qua producuntur seu prorepunt; ab illis quae praecedunt, quod ibi de malis et falsis actum, super quae dominaretur homo regeneratus, hic ideo de affectionibus boni quae ei in manus dantur; a significatione ‘humi’ e qua producuntur seu prorepunt, ‘humus’ est in genere homo Ecclesiae et quicquid est Ecclesiae; proinde hic quicquid a Domino per internum hominem producitur in externo; ipsa humus est in externo homine, in ejus affectionibus et in ejus memoria: quia apparet sicut homo produceret bona, ideo dicitur ‘omne quod humus prorepere facit’: sed est apparentia, est per internum hominum a Domino, nam, ut dictum, nihil boni et veri nisi a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.