Библијата

 

Genesis 48:20

Студија

       

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #6229

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

6229. ‘Deus Shaddai visus ad me in Luz in terra Canaan’: quod significet Divinum apparens in naturali ‘in statu priore’, constat ex significatione ‘Dei Shaddai’ quod sit Divinum, Shaddai enim dicebatur Deus, Qui fuit Abrahami, Jishaki et Jacobi, n. 3667, 5628; Qui quod fuerit Ipse Jehovah seu Dominus, ita Divinum, constare potest ex Gen. 28:13, 19; ex significatione ‘visus ad me’ quod sit quod apparuerit; ex significatione ‘Luz’ quod sit naturale in statu priore, de qua n. 4556; et ex significatione ‘terrae Canaan’ quod sit Ecclesia, de qua prius; inde patet quod per ‘Deus Shaddai visus ad me in Luz in terra Canaan’ significetur Divinum apparens in naturali ubi verum Ecclesiae spiritualis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.