Библијата

 

Genesis 3:23

Студија

       

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #269

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

269. Quod Jehovah Deus seu Dominus non maledixerit humo seu externo homini, sed quod externus homo se averterit seu separaverit ab interno, et sic sibi maledixerit, constat ex iis quae prius ostensa sunt n. 245.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #245

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

245. Quod ‘dixerit ad serpentem, Maledictus tu prae omni bestia et prae omni fera agri’ significet quod sensuale averterit se a caelesti et converterit se ad corporeum, ac ita semet damnaverit seu sibi maledixerit, constare satis potest a sensu interno Verbi; Jehovah Deus seu Dominus nunquam alicui maledicit, nunquam alicui irascitur, nunquam aliquem in tentationem inducit, nullum punit, minus maledicit; sed quod diabolica turba talia faciat; a fonte misericordiae, pacis et bonitatis, talia nusquam venire possunt. At quod hic et passim in Verbo dicatur quod Jehovah Deus non solum avertat facies, irascatur, puniat, tentet, sed etiam occidat, immo maledicat, est causa ut crederent quod Dominus omnia et singula in universo regat et disponat, etiam ipsum malum, poenas, tentationes; et postquam communissimam hanc ideam acceperint, quod dein discerent quomodo regit et disponit, et quod malum poenae et malum tentationis vertat in bonum: ordo docendi et discendi in Verbo est a communissimis; quare sensus litterae communissimis talibus abundat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.