Библијата

 

Genesis 32:28

Студија

       

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #5051

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Фусноти:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4208

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4208. ‘Et juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki’: quod significet confirmationem a Divino Humano quod ‘Pavor’ dicitur in illo statu, constat a significatione ‘jurare’ quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3375; et ex significatione ‘pavoris Jishaki’ quod sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 4180; quod juramenta fierent per Divinum Humanum Domini, 1 n. 2842.

[2] Quod hic dicatur ‘Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum’ seu Terahi, et ‘Pavor Jishaki patris Jacobi’ est quia filii Terahi totidem agnoscerent deos, fuerunt enim idololatrae, n. 1353, 1356, 1992, 3667; et peculiare fuit in illa domo quod unaquaevis familia suum deum coleret, inde hic dicitur Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum, et pavor Jishaki; familiae tamen Abrahami injunctum fuit ut agnoscerent Jehovam pro suo Deo; sed usque Ipsum non agnoscebant aliter quam sicut alium deum per quem se distinguerent a gentibus, ita quoad solum nomen; quapropter etiam toties desciverunt ad alios deos, ut constare potest ab historicis Verbi; causa fuit quia solum in externis erant; quid interna, prorsus non sciebant, nec 2 scire volebant;

[3] ipsa ritualia Ecclesiae eorum respective ad illos non fuerunt aliter quam idololatrica, quia separata erant ab infernis, omne enim rituale Ecclesiae separatum ab interno est idololatricum; at usque potuit genuinum Ecclesiae per illos repraesentari, nam repraesentationes non spectant personam sed rem, n. 665, 1097 f. , 1361, 3147; 3 verum ut repraesentativa Ecclesia existeret, et sic aliqua communicatio Domini per caelum cum homine, teneri debuerunt imprimis in eo ut agnoscerent Jehovam, si non corde usque ore; repraesentativa enim apud illos non exibant ab internis sed ab externis et sic se communicabant, aliter ac in Ecclesia genuina in qua per interna fit communicatio; quapropter etiam cultus eorum Divinus nihil animas eorum affecit, hoc est, beatos fecit in altera vita, sed solum faustos in mundo:

[4] ut itaque in externis tenerentur, ideo toties miracula apud illos, quae nusquam exstitissent si in internis fuissent; et ideo toties cogebantur per punitiones, per captivitates et per minas ad cultum, cum tamen nemo cogitur ad cultum internum a Domino, sed ille per liberum implantatur, n. 1937, 1947, 2874-2881, 3145, 3146, 3158, 4031; principale externum erat ut Jehovam confiterentur, nam Jehovah erat Dominus Qui in omnibus Ecclesiae illius repraesentabatur; quod Jehovah esset Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035.

Фусноти:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. The Manuscript inserts imo.

3. The Manuscript has sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.