Библијата

 

Genesis 24:14

Студија

       

14 Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3073

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

3073. Quod ‘in hoc cognoscam, quod fecisti misericordiam cum domino meo’ significet quod ex amore Divino conjugium, constat ex significatione ‘misericordiae’ quod hic in sensu interno sit amor Divinus, de qua n. 3063; et quia agitur de desponsatione Rebeccae cum Jishako, hoc est, de conjunctione Divini Veri cum Divino Bono Rationalis, per ‘facere misericordiam cum domino meo’ non aliud significatur quam conjugium, ita conjugium ex amore Divino; est etiam hoc conclusum supplicationis ejus, ac finis propter quem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.