Библијата

 

Genesis 15

Студија

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9416

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9416. ‘Et dabo tibi tabulas lapidis’: quod significet librum legis seu Verbum in omni complexu, constat ex significatione ‘tabularum’ quod sint quibus inscripta sunt illa quae sunt doctrinae et vitae, hic quae sunt doctrinae caelestis et vitae secundum illam. Quod 1 illae tabulae significent librum legis seu Verbum in omni complexu; est quoniam ea quae illis inscripta erant in genere 2 continebant omnia quae vitae et doctrinae 3 caelestis sunt; quapropter etiam dicuntur illa quae eis inscripta sunt, decem verba, Exod. 34:28; Deut. 10:4; per ‘decem’ enim in sensu interno significantur omnia, et per ‘verba’ significantur vera quae doctrinae et bona quae vitae; quod ‘decem’ sint omnia, videatur n. 3107, 4638, 8468, 8540, et quod ‘verba’ sint vera et bona quae sunt vitae et doctrinae, n. 1288, 4692, 5272; inde est quod illae tabulae significent Verbum in omni complexu; similiter ac Lex, quae in stricto sensu significat illa quae illis tabulis inscripta erant, in sensu minus stricto, Verbum 4 per Moschen scriptum, in lato sensu, Verbum historicum, et in latissimo, Verbum in toto complexu, ut ostensum videatur n. 6752; praeterea quae tabulis illis inscripta erant fuerunt primum revelationis Divini Veri, et coram omni populo Israelitico viva voce a Domino enuntiata; quae primum sunt significant reliqua in ordine, et quod illa viva voce a Domino enuntiata fuerint, significat inspirationem 5 immediatam Divinam etiam in reliquis. Quod tabulae illae ex lapide fuerint, causa erat quia ‘lapis’ significat verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, proprie verum in ultimis, n. 8609; verum Divinum in ultimis est Verbum in littera, quale in hac tellure, n. 9360.

[2] Quod non una tabula, sed binae 6 fuerint, erat ut repraesentaretur conjunctio Domini per Verbum cum Ecclesia, et per Ecclesiam cum 7 humano genere; ideo quoque vocantur tabulae foederis, Deut. 9:9, 11, 15; ac verba inscripta verba foederis, Exod. 34:27, 28; et quoque foedus, Deut. 4:13, 23; ac ipsa arca, in qua tabulae repositae erant, arca foederis, Num. 10:33, 14:44; Deut. 10:8, 31:9, 25, 26; Josuae 3:3, 6, 8, 11, 14, 17, 4:7, 9, 18, 6:6, 8, 8:33; Jud. 20:27; 1 Sam. 4:3-5; 2 Sam. 15:24; 3:15; 6:19; 8:1, 6 8 ; Jer. 3:16; foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396; quapropter tabulae illae inter se divisae erant, sed per applicationem conjunctae, et scriptura ab una tabula in alteram, sicut super una, continuata; non autem secundum opinionem vulgarem, quaedam praecepta super tabula una et quaedam super altera; - 9 per unum enim divisum in duo, et per haec duo ita conjuncta, aut data uni et alteri, significatur conjunctio Domini cum homine; foedera ideo simili modo 10 inibantur, ut cum Abrahamo per ‘vitulam, capram, et arietem, partitos in medium, et per unam partem positam obviam alteri’, Gen. 15:9-12; 11 etiam in hoc capite per ‘sanguinem positum in crateribus, et dimidium ejus sparsum super altare, et dimidium super populum’, vers. 6 et 8; et in genere per omnia sacrificia, quorum pars adolebatur super altari, pars dabatur populo ad comedendum; simile etiam repraesentabatur per fractionem panis a Domino, Matth. 14:19, 15:36, 26:26; Marcus 6:41, 8:6, 14:22; Luc. 9:16, 22:19, 24:30, 31, 35; inde quoque est quod ‘duo’ in Verbo significent conjunctionem, n. 5194, 8423, hic quae est Domini et caeli, seu Domini et Ecclesiae, ita quoque boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste. Ex his constare potest unde est quod tabulae binae fuerint, et a duobus lateribus hinc illinc scriptae, Exod. 32:15, 16.

[3] Praeterea scriptura et sculptura super tabulis in Verbo significat illa quae memoriae et vitae impressa erunt, et sic permansura, ut apud Esaiam,

Scribe id super tabula apud illos, et super libro exprime illud, ut sit in diem posterum in perpetuum, usque in aeternum, 30:8:

apud Jeremiam,

Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri; scalpro adamantis. sculptum est super tabula cordis eorum, et ad cornua altarium vestrorum, 17:1:

apud Habakuk,

Jehovah dixit, Scribe visionem, et explica super tabulis, ut percurrat legens illam; quia adhuc visio in tempus constitutum; si moratur, exspecta illum, quia veniendo veniet, 2:2, 3.

Фусноти:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. continerent

3. essent

4. quod per Moschen scriptum est

5. similem

6. essent

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. per unum divisum in duo, ac per haec duo ita conjuncta in unum, significabatur conjunctio Domini cum homine, quapropter foedera simili modo inchoantur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript places this after the Scripture references in line 24.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #8778

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

8778. ‘Et retulit Moscheh verba populi ad Jehovam’: quod significet correspondentiam et conjunctionem, constat ex significatione 'referre verba ad Jehovam quod sit correspondentia et inde conjunctio; agitur enim de foedere quod pangendum est cum populo; et quia foedera panguntur per consensum utrinque, ideo ad instar ejus fit hic, quod nempe Jehovah proponat et populus respondeat, hic per ‘Moschen’, per quem repraesentatur verum a Divino conjunctum 1 Divino Vero in caelo, n. 8760, quod medians est; sed 2 non pangitur foedus cum homine aliter quam per receptionem influxus veri a Divino, et tunc per correspondentiam, superiora enim cum influunt in inferiora, non aliter 3 recipiuntur;

[2] quid correspondentia et receptio per illam, constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum de correspondentia omnium quae 4 apud hominem cum illis quae in caelo ostensa sunt; et quoque ibi quod omnis conjunctio naturalium cum spiritualibus, et in genere inferiorum cum superioribus per illam fiat; correspondentia enim non datur nisi inferiora per subordinationem subjecta sunt superioribus, et cum subjecta sunt, 5 agunt superiora in inferioribus prorsus sicut causa in suo effectu; ex his constare potest quomodo se habet cum reciproco hominis cum influit Divinum, et de conjunctione 6 , quae hic in sensu litterae describitur per modum per quem panguntur foedera, quod nempe Jehovah loquatur per internuntium ad populum, et internuntius referat responsum ad Jehovam; nam ita conjunctio cum Divino capi potest ab homine.

Фусноти:

1. Vero Divino, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts in se.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. in homine

5. tunc conjunctio erit quia tunc agunt sicut unum

6. The Manuscript inserts inde.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.