Библијата

 

Genesis 13

Студија

   

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.

3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,

4 in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.

5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.

7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.

8 Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.

9 Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.

11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.

12 Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

   

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1574

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1574. Quod ‘Canaanita’ significet malum a matre hereditarium in externo homine, ostensum est prius n. 1444, quod autem ‘Perizzita’ significet falsum ex malo, constat ex aliis locis in Verbo ubi Perizzita nominatur, ut de Jacobo, Dixit Jacobus ad Shimeonem et ad Levi, Perturbastis me, fetere faciendo me apud habitatorem terrae; apud Canaanitas, et apud Perizzitas, et ego mortales numeri, et congregabunt se supra me, et percutient me; et perdar ego et domus mea, Gen. 34:30;

ubi similiter per ‘Canaanitam’ significatur malum, et per ‘Perizzitam’ falsum:

[2] apud Josuam, Dixit ad filios Josephi Josua, Si populus multus tu, ascende tibi in silvam, et exscindas tibi ibi in terra Perizzaei, et Rephaim, si angustus tibi mons Ephraim, 17:15;

ubi per ‘Perizzaeos’ significantur principia falsi, per ‘Rephaim’ persuasiones falsi, quae exstirparent, nam ‘mons Ephraim’ in sensu interno est intelligentia.

[3] In libro Judicum,

Post mortem Josuae, et interrogaverunt filii Israelis Jehovam, dicendo, Quis ascendet nobis ad Canaanitam, in initio ad pugnandum contra eum? et dixit Jehovah, Jehudah ascendet, ecce dedi terram in manum ejus. Et dixit Jehudah Shimeoni fratri suo Ascende mecum in sortem meam, et pugnemus contra Canaanitam, et ibo etiam ego tecum in sortem tuam; et ivit cum illo Shimeon, et ascendit Jehudah, et dedit Jehovah Canaanitam et Perizzitam in manum illorum, Jud. 1:1-5 1 ; ubi per ‘Jehudam’ quoque repraesentatur Dominus quoad caelestia per ‘Shimeonem’ quoad spiritualia inde; ‘Canaanita’ est malum ‘Perizzita’ est falsum, quod evictum; hoc erat responsum seu oraculum divinum, quod ita intelligitur.

Фусноти:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1444

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

1444. ‘Et Canaanita tunc in terra’: quod significet hereditarium a matre malum in externo Ipsius homine, constare potest ab illis quae prius dicta de hereditario apud Dominum; natus enim fuit sicut alius homo, et Secum a matre traxit mala, contra quae pugnavit et quae evicit; notum est quod Dominus tentationes gravissimas subierit et sustinuerit, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; et quidem tantas ut pugnaverit solus et ex propria potentia contra totum infernum; nemo potest tentationem subire nisi illi malum adhaereat; cui nullum malum, ne minimum tentationis habere potest;

[2] malum est quod infernales spiritus excitant; apud Dominum non malum aliquod actuale aut proprium fuit ut apud omnes homines, sed malum hereditarium a matre, quod hic vocatur ‘Canaanita tunc in terra’, de quo videantur quae dicta supra ad vers. 1, n. 1414, nempe quod bina hereditaria sint quae connascuntur homini, unum ex patre, alterum ex matre; quod a patre, hoc manet in aeternum, quod a matre, hoc dispergitur a Domino cum homo regeneratur; at hereditarium Domini a Patre Ipsius fuit Divinum, hereditarium a matre fuit malum de quo hic, per quod tentationes subiit, de quibus videatur Marcus 1:12, 13; Matth. 4:1; Luc. 4:1, 2;

se, d ut dictum, Ipsi nullum actuale seu proprium malum, nec aliquod hereditarium a matre malum postquam per tentationes evicit infernum, quare hic dicitur quod tunc fuerit, nempe, ‘Canaanita tunc in terra’.

[3] Canaanitae fuerunt qui habitabant juxta mare et juxta litus Jordanis, ut constat apud Mosen,

Exploratores reversi dixerunt, Venimus in terram quo misisti nos, et etiam fluens lacte et melle illa, et hic fructus ejus; nisi quod fortis populus habitans in terra, et urbes munitae magnae valde, et etiam natos Anaki vidimus ibi; Amalekus habitat in meridie, et Hittaeus, et Jebusaeus, et Emoraeus habitat in monte, et Canaanita habitat juxta mare, et juxta litus Jordanis, Num. 13:27-29;

‘quod Canaanitae habitaverint juxta mare et juxta litus Jordanis’ significabat inde malum apud externum hominem, quale est hereditarium a matre, nam mare et Jordanes erant termini:

[4] quod malum tale per ‘Canaanitam’ significetur, constat quoque apud Zachariam, Non erit Canaanita amplius in domo Jehovae Zebaoth in die illo, 14:21;

ubi de regno Domini, quo significatur quod Dominus evicerit malum per ‘Canaanitam’ intellectum et a regno Suo expulerit. Omnia genera malorum significantur per gentes idololatras in terra Canaanaea, inter quas Canaanitae, ut Gen. 15:19-21 1 ; Exod. 3:8, 17; 23:23, 28; 33:2; 34:11; Deut. 7:1; 20:17; Jos. 3:10; 24:11; Jud. 3:5;

quodnam malum per unamquamvis gentem in specie significatur, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

Фусноти:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.