Библијата

 

Exodus 25:23

Студија

       

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #9506

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

9506. ‘Et facies propitiatorium auro puro’: quod significet auditionem et receptionem omnium quae cultus ex bono amoris, constat ex significatione ‘propitiatorii’ quod sit mundatio a malis seu remissio peccatorum, consequenter auditio et receptio omnium quae cultus, de qua sequitur, et ex significatione ‘auri’ quod sit bonum 1 amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914. Quod ‘propitiatorium’ sit mundatio a malis et remissio peccatorum, constat a locis in Verbo ubi propitiatio seu expiatio dicitur; quod etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, est quia illi qui propitiati seu expiati sunt, hoc est, mundati a malis, solum audiuntur, et cultus eorum recipitur a Domino, non autem qui in malis sunt, hoc est, qui non expiati seu propitiati; ideo quoque Aharoni non licuit accedere ad propitiatorium priusquam se et populum mundaverit et expiaverit.

[2]. Quod inde ‘propitiatorium’ sit auditio et receptio omnium quae cultus, etiam constat ex eo quod Jehovah cum Mosche locutus sit super propitiatorio inter cherubos; quod sit 2 cultus ex bono amoris qui recipitur, est quia nemo in caelum admittitur, ita non ad Dominum, quam qui in bono est, nempe in bono amoris in Dominum, ac in bono charitatis erga proximum, videatur n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9227, 9230, 9274, proinde non auditur ac cultus ejus recipitur; ideo etiam super propitiatorio erant cherubi, nam per 'cherubos' significatur custodia et providentia ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, 3 ita ne aliqui in caelum intrent nisi qui in bono sunt, 4 tum quoque, ne illi qui in caelo sunt adeantur et laedantur ab illis qui in inferno. Ex his constare potest quid 5 significavit quod propitiatorium esset super arca, et quod super propitiatorio cherubi, et quod propitiatorium, ut et cherubi, essent ex puro auro; aurum enim significat bonum amoris, et arca caelum ubi Dominus.

[3]. Quod ‘propitiatorium’ significet mundationem a malis, 6 ita remissionem peccatorum, constat ex locis in Verbo ubi ‘propitiatio’ seu ‘expiatio’ dicitur, ut apud Davidem,

Jehovah, expia peccata nostra propter nomen Tuum, Ps. 79:9:

apud eundem,

Ipse misericors expiavit iniquitatem, Ps. 78:38:

apud eundem,

Expiabis me hyssopo, et mundus fiam, lavabis me, et prae nive dealbabor, Ps. 51:9 [KJV Ps. 51:7]:

apud Esaiam,

Veniet super te malum, quod non scies deprecari cadet super te calamitas quam non poteris expiare, 47:11:

et apud Moschen,

Cantate, gentes, populus Ejus, qui sanguinem servorum Suorum ulciscetur, et expiabit terram Suam, populum Suum, Deut. 32:43 7 ;

[4]. expiationes fiebant per sacrificia, quae cum factae sunt, 8 legitur quod expiabit eum sacerdos a peccato, et condonabitur, Lev. 4:26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 16, 18, 6:7], 9:7, 15:15, 30; 9 fiebat etiam per 'argentum, ' Exod. 30:16; 10 Ps. 49:8 [KJV Ps. 49:7]; inde dies expiationum ante festum tabernaculorum, Lev. 23:27-32. At sciendum quod expiationes illae non essent reales mundationes a malis aut 11 remissiones peccatorum, sed quod repraesentarent illas, nam omne rituale apud gentem Israeliticam et Judaicam erat modo repraesentativum Domini, Ipsius regni et Ecclesiae, et talium quae 12 caeli et Ecclesiae sunt; 13 quomodo repraesentationes sisterent talia coram angelis in caelo, videatur n. 9229.

[5]. Quia mundatio a malis et remissio a peccatis per propitiatorium significabatur, ideo etiam significabatur auditio et receptio omnium quae cultus, nam qui mundatus est a malis, is auditur, et ejus cultus recipitur; hoc repraesentatum est per quod Jehovah super propitiatorio locutus sit cum Mosche, et 14 Praeceperit quid facturi filii Israelis, ut constat avers. 22hujus capitis, ubi dicitur, Et conveniam 15 tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod Praecipiam tibi ad filios Israelis: pariter alibi, Moscheh cum loqueretur cum Jehovah, audivit vocem loquentem desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos, Num 7:89.

[6]. Quod tunc audiretur homo, et 16 cultus ejus reciperetur, cum mundatus esset a malis, repraesentatum est per quod Aharon non intraret in sanctum intra velum ante propitiatorium nisi prius expiaverit se et populum, quod factum est per lavationem, per sacrificia, per suffimentum, perque sanguinem: et dicitur quod ita expiabit sanctum ab immunditiis filiorum Israelis, et a praevaricationibus eorum quoad omnia peccata eorum, Lev. 16:2-16, et quod Jehovah ibi appariturus in nube, ibid. vers. 2; ‘in nube’ est in Divino Vero accommodato receptioni et captui hominum, quale est Verbum in sensu litterae, n. 4060, 17 4391, 5922, 6343 fin. , 6752, 8106, 8443, 8781.

Фусноти:

1. The Manuscript inserts quod.

2. audito et receptio talium cultus qui

3. proinde ne

4. et

5. significaverit

6. seu

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. dicitur

9. et

10. The Manuscript inserts et.

11. reales remissiones altered to remissio

12. amoris et fidei in Ipsum

13. quae sistebantur sicut ita forent in coelo, quando in cultu erant

14. dixerit

15. te, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. reciperetur ejus cultus

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #8330

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

8330. ‘Sanctuarium, Domine, praepararunt manus Tuae’: quod significet caelum ubi illi qui in vero fidei a Domino, constat ex significatione ‘sanctuarii’ quod sit caelum ubi verum fidei, de qua sequitur; et ex significatione ‘praepararunt manus Tuae’ quod sit quod a Domino; quod de ‘sanctuario’ dicatur quod ‘praepararunt manus’ est quia ‘manus’ praedicantur de vero, et 1 significant potentiam; quod ‘manus’ praedicentur de vero, videatur n. 3091, 2 8281; et quod sint potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, 8153, 8281; similiter ac sanctuarium, quod 3 hoc praedicetur de vero, n. 8302; voces autem quae praecedunt, 4 ut ‘locus ad habitare Te’ et ‘operatus es Jehovah’, praedicantur de bono quia referuntur ad ‘montem hereditatis’, per quem significatur caelum in quo bonum charitatis, n. 8327; quod voces sint quae in Verbo praedicantur de bono, et voces quae praedicantur de vero, videatur n. 8314.

[2] Quid caelum in quo bonum charitatis, quod per ‘montem hereditatis’ significatur, et 5 quid caelum in quo verum fidei, quod est ‘sanctuarium’, paucis dicetur: caelum in quo bonum charitatis, est in quo 6 interiores qui a regno spirituali Domini sunt, et caelum in quo verum fidei, est in quo sunt exteriores qui ab illo regno; qui 7 interiores sunt, illi in ipsa charitate sunt et inde in fide; qui autem exteriores, sunt qui in fide sed nondum in charitate; hi bonum faciunt ex oboedientia, illi autem ex affectione; ex his patet quid per caelum in quo bonum charitatis, et per caelum in quo verum fidei, intelligitur.

[3] Quod sanctuarium attinet, est illud in sensu supremo verum fidei quod a Domino, et inde in sensu repraesentativo est regnum spirituale Domini, tum Ecclesia spiritualis, et inde homo regeneratus qui est Ecclesia; estque 8 sic in sensu ab illis abstracto verum fidei, ita ipsa fides; 9 quid sanctum, videatur supra n. 8302; inde nunc est quod caelum a vero fidei quod a Domino dicatur ‘sanctuarium’, ut apud Davidem,

Respondeat tibi Jehovah in die angustiae; mittat auxilium tibi e sanctuario, et ex Zione sustentet te, Ps. 20:2, 3 [KJV Ps. 20:1, 2];

‘sanctuarium’ ibi pro caelo ubi verum fidei, ‘Zion’ pro caelo ubi bonum amoris:

[4] apud eundem,

Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; formidabilis Deus; e sanctuariis Deus Israelis, Ps. 68:25, 36 [KJV Ps. 68:24, 35];

‘sanctuarium’ pro caelo ubi verum fidei, inde ‘Deus’ dicitur et non ‘Jehovah’, tum quoque ‘Rex’, quia ‘Deus’ dicitur ubi agitur de vero ac ‘Jehovah’ ubi de bono, n. 2586, 2769, 2807, 10 2822, 3921 fin. , 4402, 7010, 7268; et 11 quia ‘rex’ 12 est verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148:

[5] apud eundem,

Laudabit Jah, quia prospexit ex alto sanctuarii Sui; Jehovah e caelis ad terram respexit, ad audiendum gemitum vincti, ad aperiendum filiis mortis, Ps. 102:19-21 [KJV Ps. 102:18-20];

‘sanctuarium’ hic quoque pro caelo quoad verum fidei:

apud eundem,

Laudate Deum in sanctuario Ipsius, laudate Ipsum in expanso roboris Ipsius, Ps. 150:1;

‘laudare in sanctuario’ pro a vero fidei quod a Domino, ‘laudare in expanso roboris’ pro ex bono charitatis quod a Domino.

Фусноти:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. id

4. nempe

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript inserts sunt.

7. The Manuscript inserts enim.

8. inde

9. haec intelligitur per sanctuarium; quod sanctum praedicatur de vero a Divino

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. quod altered to quia

12. sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.