Библијата

 

Exodus 16:36

Студија

       

36 Gomor autem decima pars est ephi.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #8523

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

8523. Vers. 32-34. Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit Jehovah, Imple omerem ex illo ad custodiam generationibus vestris, propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto, in educere Me vos e terra Aegypti. Et dixit Moscheh ad Aharonem, Accipe urnam unam, et da ibi in plenitudinem omeris man, et repone illud coram Jehovah, ad custodiam generationibus vestris. Quemadmodum praecepit Jehovah ad Moschen, et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam. ‘Et dixit Moscheh, Hoc verbum quod praecepit Jehovah’ significat mandatum: ‘Imple omerem ex illo’ significat summum potentiae gradum: ‘ad custodiam generationibus vestris’ significat qui illis qui ab Ecclesia spirituali: ‘propterea ut videant panem quo cibavi vos in deserto’ significat bonum veri cum in statu tentationum: ‘in educere Me vos e terra Aegypti’ significat postquam liberati sunt ab infestationibus: ‘et dixit Moscheh ad Aharonem’ significat influxum: ‘Accipe urnam unam’ significat verum: ‘et da ibi plenitudinem omeris man’ significat bonum inibi quantum continet: ‘et repone illud coram Jehovah’ significat quod sit in praesentia Divini: ‘ad custodiam generationibus vestris’ significat ut sit mensura illis qui ab Ecclesia illa spirituali: ‘quemadmodum praecepit Jehovah ad Moschen’ significat secundum mandatum: ‘et reposuit illud Aharon coram Testimonio ad custodiam’ significat quod in praesentia Divini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.