10030. ‘Tegentem intestina’: quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione ‘intestinorum’ quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1
, partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2
exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3
hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4
constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5
quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6
, n. 5393-5396.
[2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7
agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8
describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem,
Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9
aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, 2:32, 33;
qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10
per talia quae sunt in tertis, et in harum 11
regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12
, videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13
sunt quae homo primum capit 14
;
[3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15
, dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16
ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, 17
vers. 34, 35, 35, per quae significatur quod bonum amoris in Dominum, bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei;
[4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter 18
lucra, honorem, et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 19
, et quoque solum propter timorem legis et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae;
[5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 20
per ‘argillam’ seu ‘lutum’, 21
verum cum quo id bonum non cohaeret, est ‘ferrum’; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, 22
commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; ‘semen hominis’ est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 23
patet 24
quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae.
[6] Quod in genere ‘caput’ significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, ‘pectus’ spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod ‘pedes’ naturale bonum, quod est bonum et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 25
similia per aurum, argentum, aes, et ferrum, n. 5658; quid autem in specie significatur per ‘caput’, videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per ‘aurum’, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid 26
per ‘pectus’, n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid 27
per ‘argentum’, n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per ‘ventrem’ et per ‘latus’, quae sunt infra pectus; quid autem 28
per ‘aes’, n. 425, 1551, quid 29
per ‘pedes’, n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per ‘ferrum’, n. 425, 426, et quid per ‘argillam’ seu ‘lutum’, n. 1300, 6669.
[7] Ex his nunc sciri 30
potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei, et quia 31
correspondent his 32
, etiam correspondent iisdem 33
in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485.
Фусноти: