Библијата

 

Daniel 2:4

Студија

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Revelata #539

Проучи го овој пасус

  
/ 962  
  

539. "Et cornua decem," significat potentiam multam. - "Cornu" significat potentiam (270); et "decem" significat multum (101). Quod dicatur quod Draconi sit multa potentia, est quia salvatio hominis per solam fidem absque operibus legis, quae fides per "Draconem" intelligitur, captat animos, et tunc confirmationes persuadent; captat enim, quia homo cum audit quod damnatio legis sublata sit, ac meritum Domini illi per solam fidem in illud imputetur, potest indulgere voluptatibus animi et corporis Sui, ac non timere aliquod Infernum inde est potentia, quae per "decem cornua Draconis" significatur; quod talis fuerit ei potentia, evidenter patet ex receptione illius fidei in toto Orbe Christiano Reformato.

  
/ 962  
  

Библијата

 

Apocalypsis 13:1

Студија

       

1 Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ.