Библијата

 

Daniel 2

Студија

   

1 In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.

2 Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

3 Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

5 Et respondens rex ait Chaldæis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur.

6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.

7 Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.

8 Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.

9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.

14 Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.

17 Et ingressus est domum suam, Ananiæque et Misaëli et Azariæ, sociis suis, indicavit negotium,

18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.

19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum cæli,

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

21 Et ipse mutat tempora, et ætates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.

22 Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

24 Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :

28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo, quid esset futurum post hæc : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,

33 tibiæ autem ferreæ : pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 hoc est somnium. Interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es : et Deus cæli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.

   

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #10030

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

10030. ‘Tegentem intestina’: quod significet quod ultimis seu infimis, constat ex significatione ‘intestinorum’ quod sint ultima seu infima; quod intestina sint ultima seu infima, est quia sunt ultima et infima viscerum interiorum hominis, non modo quoad situm sed etiam quoad usum; quoad situm, sunt infra ventriculum cui appendantur, et quoad usum, ultimo recipiunt illa quae apud hominem digeruntur; supra illa sunt, ut notum est, ventriculus, hepar, pancreas, lien, et superius adhuc cor et pulmo, et adhuc superius caput; etiam notum est quod superiora haec suas sordes et sua recrementa conjiciant in intestina, et per illa amandent ea, partim per ventriculum, partim per ductus ex hepate, qui vocantur ductus hepatici, ut et cystici seu biliares 1 , partim per ductus ex pancreate, qui ductus cum reliquis 2 exitus suos habent in intestinum duodenum; inde nunc patet cur per intestina significantur ultima seu infima. Quod per viscera quae apud 3 hominem, significentur talia quae spiritualis mundi sunt, 4 constare potest ex illis quae ad finem plurium capitum ubi de correspondentia Maximi Hominis, quod est caelum, cum omnibus apud hominem, actum est, copiose ostensa sunt; quid in specie correspondet intestinis, videatur n. 5392, et 5 quod inferna correspondeant ejectis inde faecibus et excrementis 6 , n. 5393-5396.

[2] Quia in sequentibus nunc memorantur aliquot viscera corporis, sicut reticulum, hepar, renes, crura, pectus, armus, caput, ac de ordinatione eorum in sacrificiis 7 agitur, ideo luc primum ostendendum est quod per hominis membra in genere significentur talia quae in Maximo Homine sunt, hoc est, in caelo, hic solum per illa per quae 8 describitur statua Nebucadnezaris apud Danielem,

Quod ejus caput esset aurum purum, pectus et bracchia argentum, venter et latus 9 aes, crura ferrum, et pedes ex parte ferrum et ex parte argilla, 2:32, 33;

qui non scit quod Verbum Domini sit spirituale, credit quod illa de regnis terrae dicta sint, sed in Verbo non agitur de regnis terrae, sed de regno Dei, ita de caelo et de Ecclesia; quod haec 10 per talia quae sunt in tertis, et in harum 11 regnis, describantur, est causa quia mundana et terrestria correspondent talibus quae in caelo sunt; est enim universa natura, et universus mundus theatrum repraesentativum regni Domini 12 , videantur citata n. 9280, et terrestria ac mundana 13 sunt quae homo primum capit 14 ;

[3] inde constare potest quod per statuam Nebucadnezari visam in somnio non significentur mundana sed caelestia; sed quid in specie per caput, per pectus, per ventrem et latus, per crura, et per pedes significatur, ex correspondentia illorum, ita ex sensu interno Verbi, sciri potest; ex correspondentia scitur quod per caput significetur primus status Ecclesiae, per pectus et bracchia secundus, per ventrem et latus tertius, et per crura quartus, ac per pedes ultimus; quia primus status Ecclesiae fuit status boni amoris in Dominum, dicitur quod caput esset ex auro puro, et quia secundus status fuit status veri ex illo bono 15 , dicitur quod pectus et bracchia essent ex argento, et quia tertius status fuit bonum amoris et ejus verum in externo seu naturali homine, dicitur quod venter et latus essent ex aere, et quia quartus status fuit verum fidei, dicitur quod crura essent ex ferro, et quia ultimus status fuit verum, quod fidei vocatur, absque bono, dicitur quod pedes essent quoad partem ex ferro, et quoad partem ex argilla; et quia talis status Ecclesiae ultimus fuit, dicitur quod ex petra excisus sit lapis, qui contrivit et dispersit omnia, adeo 16 ut abstulerit ea ventus, et nullus locus inventus sit illis, 17 vers. 34, 35, 35, per quae significatur quod bonum amoris in Dominum, bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei prorsus disparata sint, usque adeo ut non sciretur quid sunt, sed modo aliquid de veris fidei absque bono, seu cum bono quod non bonum est, ita quod non cohaeret cum veris fidei;

[4] hoc bonum est bonum externum absque interno, quale est bonum meriti, bonum propter se et propter mundum, ita propter 18 lucra, honorem, et famam, propter amicitias illorum causa, aut propter favorem 19 , et quoque solum propter timorem legis et non propter bonum charitatis, quod est bonum concivis, bonum societatis humanae, bonum patriae, et bonum Ecclesiae;

[5] talia bona quae supra dicta sunt significantur 20 per ‘argillam’ seu ‘lutum’, 21 verum cum quo id bonum non cohaeret, est ‘ferrum’; ideo dicitur, Ferrum quod vidisti mixtum cum argilla luti, 22 commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla, vers. 43; ‘semen hominis’ est verum fidei ex proprio, ita verum falsificatum e adulteratum per applicationem ad mala ex intuitione sui et mundi; ex his 23 patet 24 quod per membra hominis a capite ejus usque ad plantam pedis significentur talia quae sunt Ecclesiae.

[6] Quod in genere ‘caput’ significet caeleste bonum, quod est bonum amoris in Dominum, ‘pectus’ spirituale bonum, quod est bonum charitatis erga proximum, et quod ‘pedes’ naturale bonum, quod est bonum et verum fidei, videatur n. 9913, 9914; quod etiam 25 similia per aurum, argentum, aes, et ferrum, n. 5658; quid autem in specie significatur per ‘caput’, videatur n. 4938, 4939, 5328, 9913, 9914, quid per ‘aurum’, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9510, 9881, quid 26 per ‘pectus’, n. 4938, 4939, 5328, 6436, 9913, 9914, quid 27 per ‘argentum’, n. 1551, 5658, 6914, 6917; inde patet quid significatur per ‘ventrem’ et per ‘latus’, quae sunt infra pectus; quid autem 28 per ‘aes’, n. 425, 1551, quid 29 per ‘pedes’, n. 2162, 3147, 3761, 4938-4952, quid per ‘ferrum’, n. 425, 426, et quid per ‘argillam’ seu ‘lutum’, n. 1300, 6669.

[7] Ex his nunc sciri 30 potest quod per membra seu viscera hominis significentur talia quae eis correspondent in Maximo Homine, seu in caelo, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei, et quia 31 correspondent his 32 , etiam correspondent iisdem 33 in Ecclesia, nam caelum Domini in terris est Ecclesia. Quod correspondentia sit hominis et omnium apud hominem cum Maximo Homine, quod est caelum, videantur quae ab ipsa experientia ad finem plurium capitum ostensa sunt, in his locis, n. 3624-3649, 3741-3751, 3883-3896, 4039-4051, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4527-4533, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 5846-5866, 5976-5993, 6053-6058, 6189-6215, 6307-6326, 6466-6495, et quid correspondentia, n. 2987-3003, 3213-3227, 3337-3352, 3472-3485.

Фусноти:

1. hepatici et cystici

2. qui vocantur ductus pancreatici, qui

3. intra

4. The Manuscript inserts et correspondent, .

5. etiam

6. The Manuscript inserts inde.

7. in sacrificium et in holocaustum

8. hic solum ex illis quae altered to prout ubi

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript deletes haec, and inserts id.

11. illarum

12. Dei

13. talia

14. capiet

15. amore

16. ita

17. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. (in the margin) et favorem illorum causa

20. tale bonum significatur

21. The Manuscript inserts et.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The Manuscript inserts nunc.

24. The Manuscript deletes constare potest, inserts and deletes patet then restored constare potest.

25. et quod

26. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

27. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

28. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

29. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

30. constare

31. illis quae

32. quae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

33. illis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4527

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

4527. Locutus sum cum aliquibus post paucos dies postquam decesserunt, et quia tunc recentes, in aliqua luce ibi erant quae illis parum differebat a luce mundi, et quia lux illis talis apparuit, dubitabant an aliunde illis lux esset quapropter sublati sunt in primum caeli, ubi lux adhuc illustrior erat, et inde mecum locuti; dicebant quod nusquam talem lucem viderint; et hoc factum cum sol jamdudum occubuerat: mirati tunc quod spiritus oculos haberent per quos viderent, cum tamen crediderint in vita corporis quod spirituum vita modo esset cogitatio, et quidem abstracte absque 1 subjecto, ex causa quia de aliquo subjecto cogitationis non potuerant cogitare quia illud non viderant, et quia ita, non aliter tunc perceperant quam quia sola cogitatio, quod illa cum corpore in quo esset, dissiparetur, non secus ac aliqua aura, vel aliquis ignis, si non miraculose a Domino contineretur et subsisteret; et viderunt tunc quam facile eruditi in errorem de vita post mortem cadant, et quod illi prae aliis non credant nisi quae vident; mirati itaque tunc quod non modo cogitationem haberent sed etiam visum, et quoque reliquos sensus; et magis quod appareant sibi prorsus sicut homines, se mutuo videant, audiant, colloquantur, sua membra tactu sentiant, et hoc 2 exquisitius quam in vita corporis; inde obstupuerunt quod homo cum vivit in mundo, hoc prorsus ignoret; et miserti generis humani quod nihil sciat de talibus, quia nihil credunt, et prae reliquis illi qui in luce prae aliis sunt, nempe qui intra Ecclesiam sunt, et habent Verbum.

[2] Quidam eorum non aliter crediderint quam quod homines post mortem forent sicut larvae, in qua opinione confirmarunt se ex spectris de quibus audiverunt; sed inde non aliud concluserunt quam quod fuerit aliquod crasse vitale, quod primum exhalatur a vita corporis, sed quod iterum recidit ad cadaver, et sic exstinguitur.

Quidam autem crediderunt quod primum resurrecturi tempore ultimi judicii cum interiturus mundus, et tunc cum corpore, quod in pulverem dilapsum, tunc colligeretur et se resurgerent osse et carne; et quia ultimum illud judicium seu interitum mundi per plura saecula frustra exspectaverunt, lapsi sunt in errorem quod nusquam resurrecturi; nihil tunc cogitantes de eo quod ex Verbo didicerunt, et ex quo etiam quandoque ita locuti sunt, quod cum moritur homo, anima ejus sit in manu Dei, inter felices aut infelices secundum vitam quam sibi notam habuerunt, nec de illis quae Dominus dixit de divite et Lazaro; sed instructi sunt quod ultimum cujusvis judicium sit eum moritur 3 , et quod tunc appareat sibi corpore praeditus sicut in mundo, ac omni sensu pollere sicut ibi, sed puriore et exquisitiore quia corporea non obstant, et illa quae sunt lucis mundi, non obumbrant illa quae sunt lucis caeli; ita quod in corpore sit 4 quasi purificato; et quod ibi nusquam circumferre posset 5 corpus osseum et carneum quale in mundo, quia hoc foret pulvere terrestri rursus circumdari.

[3] Cum quibusdam de hae re locutus sum eodem die eum tumularentur corpora eorum, qui viderunt per meos oculos cadaver suum, lecticam, et quod sepelirentur; et dicebant, quod rejiciant illud, et quod hoc inserviverat illis pro usibus in mundo in quo fuerunt, et quod vivant nunc in corpore quod inservit illis pro usibus in mundo in quo nunc 6 sunt: voluerunt etiam 7 ut dicerem illa ad propinquos eorum qui in luctu erant, sed respondere datum quod si dicerem, subsannarent, quia quae non ipsi oculis suis videre possunt, nihil esse credunt, et sic referrent inter visiones quae sunt illusiones; adduci enim nequeunt ad credendum quod sicut homines se mutuo vident suis oculis, spiritus se mutuo videant suis, et quod homo non videre possit spiritus nisi oculis sui spiritus, et quod tunc illos videat cum Dominus aperit visum internum, sicut factum prophetis, qui spiritus et angelos, et quoque plura caeli, viderunt; num illi qui hodie vivunt, illa credidissent, si eo tempore vixissent, dubitandi locus est.

Фусноти:

1. a

2. haec

3. The Manuscript inserts homo.

4. sint, in the Manuscript, the First Latin Edition.

5. possent

6. ubi

7. tunc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.