聖書

 

Exodus 22:24

勉強

       

24 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#9226

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

9226. ‘Septem diebus erit cum matre sua’: quod significet statum illorum primum cum veris, constat ex significatione ‘septem dierum’ quod sit status primus illorum qui regenerantur, ‘dies’ enim sunt status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 5672, 5962, 8426, 9213, et ‘septem’ sunt a principio ad finem, ita plenum, n. 728, 6508; et ex significatione ‘matris’ quod sit Ecclesia quoad verum, ita quoque verum Ecclesiae, de qua n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, 1 5581, 8897; inde sequitur quod per ‘septem diebus erit cum matre sua’ 2 significetur status primus ad plenum seu integer a principio ad finem, quando in veris. Quomodo cum his se habet, in sequenti articulo dicetur.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

スウェーデンボルグの著作から

 

Arcana Coelestia#2691

この節の研究

  
/ 10837に移動  
  

2691. ‘Audivit Deus vocem pueri’: quod significet tunc auxilium, constat a significatione ‘audire Deus vocem’ in sensu historico quod sit ferre auxilium in sensu interno, et a significatione ‘pueri’ quod sit spirituale verum, de qua prius; hic quod sit status in quo spirituale quoad verum esset, nam dicitur quod ‘audivit vocem pueri’, et mox in hoc versu, ‘audivit vocem 1 pueri in quo ille ibi’, nempe in quo statu, et in praecedentibus, quod in statu summi doloris ob privationem veri esset. Quod vocem pueri, non Hagaris, dicatur audivisse, es quia de statu spiritualis hominis agitur; per ‘puerum seu Ismaelem’ repraesentatur spiritualis Ecclesiae homo, per Hagarem matrem ejus affectio cognitionum veri, quae est cui dolor; rationale hominis nascitur ab affectione scientiarum ut a matre, n. 1895, 1896, 1902 2 , 1910 2094, 2524, sed spirituale ejus ab affectione cognitionum veri ex doctrina, cumprimis ex Verbo; ipsum spirituale est hic ‘puer’, affectio cognitionum veri est hic ‘Hagar’.

脚注:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. The Manuscript has 19

  
/ 10837に移動  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.