187. Inde patuit, cur Dominus Se dixit Templum quod in Hierosolyma (Johannes 2:19, 21); 1 et cur Nova Hierosolyma visa est ex auro puro, portae ejus ex margaritis, et fundamenta ex lapidibus pretiosis (Apocalypsis 21) quod nempe quia Templum repraesentabat Divinum Humanum Domini; "Nova Hierosolyma" significat ecclesiam, quae posthac instauranda; duodecim portae" vera quae ducunt ad bonum "et fundamenta" vera super quibus fundatio ejus. 2
Footnotes:
1. [Swedenborg's footnote] Quod Domus Dei in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum, "Templum" autem quoad Divinum Verum; et in sensu respectivo caelum et ecclesiam quoad bonum et verum (3720).
2. [Swedenborg's footnote] Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam ubi genuina doctrina (402, 3654, 9166).
Quod portae significent introductionem ad doctrinam ecclesiae, et per doctrinam in ecclesiam (2943, 4478 [4477?]).
"Fundamentum" quod significet verum super quo fundatur caelum, ecclesia, et doctrina," (9643).