De Coelo et de Inferno #180

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 603  
  

180. Quia angeli induti sunt vestibus in caelo, ideo etiam vestibus induti apparuerunt cum visi in mundo, sicut qui prophetis, et quoque qui visi ad sepulcrum Domini, quibus Species erat fulguris, et vestimenta coruscantia et alba (Matthaeus 28:3; Marcus 16:5; Luca 24:4; 1 Johannes 20:12-13). 2

et qui visi in caelo Johanni, quibus Vestimenta erant byssina et alba (Apocalypsis 4:4; 19:11, 13).

Et quia intelligentia est ex Divino Vero, ideo Vestimenta Domini, cum transformatus, erant coruscantia, et candida ut lux (Matthaeus 17:2; Marcus 9:3; Luca 9:29).

Quod lux sit Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra (129): inde est, quod "vestes" in Verbo significent vera, et ex his intelligentiam:- Ut apud Johannem,

"Qui non polluerunt vestimenta sua, ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt qui vicerit, is induetur vestimentis albis," (Apocalypsis 3:4-5);

"Beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua," (Apocalypsis 16:15).

Et de Hierosolyma. per quam intelligitur ecclesia quae in vero, 3 apud Esaiam,

"Excitare, indue robur Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma," (52:1):

et apud Ezechielem,

Hierosolyma, "accinxi te bysso, et velavi te serico,... vestes tuae byssus et sericum," (Ezechiel 16:10, 13):

praeter alibi pluries. Qui autem non in veris est, dicitur non indutus veste nuptiarum ut apud Matthaeum,

"Ingressus... rex... vidit hominem non indutum veste nuptiarum et dixit illi, Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptiarum?" Quare ejectus est in tenebras exteriores," (Matthaeus 22:[11,] 12, 13):

per domum nuptiarum intelligitur caelum et ecclesia ex conjunctione Domini per Divinum suum verum cum illis: quare Dominus in Verbo vocatur Sponsus et Maritus ac Caelum cum Ecclesia Sponsa et Uxor.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] xxiv. pro "xxii."

2. [Editor's footnote] 12 pro "11"

3. [Swedenborg's footnote] Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam, ubi genuina doctrina (402, 3654, 9166).

  
/ 603