5846. 'De Angelis et Spiritibus apud hominem 1
Influxus e mundo spirituali in hominem in genere ita se habet: quod homo nihil cogitare nec velle possit a semet sed quod omne influat, bonum et verum a Domino per caelum, ita per angelos qui apud hominem, malum et falsum ab inferno, ita per spiritus malos qui apud hominem, et hoc in hominis cogitationem et voluntatem; hoc scio quod maxime paradoxon appariturum 2 , quia est contra apparentiam, sed ipsa experientia dictabit quomodo 3 res se habet.
Footnotes:
1. Under the title the Manuscript has the following deleted note (quomodo apud infantes, apud pueros, adolescentes, adultos, senes, apud stupidos, ingeniosos, intelligentes, insanos, enthusiastas, visionarios, apud feras)
2. The Manuscript inserts sit.
3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.