5696. ‘Et exivit’: quod significet per remotionem, constat ex significatione ‘exire’ quod hic sit remotio, nam qui se removet, exit seu recedit ab altero. Res ita in sensu interno se habet; per ‘Josephum’ in sensu supremo repraesentatur Dominus, per ‘decem filios Israelis’ vera et bona in naturali apud illos qui regenerantur, per ‘Benjaminem’ autem medium; misericordia ex amore est erga medium quia per illud regenerantur illa quae infra sunt 1 ; sed Domini amor et misericordia non apparet antequam per medium conjunctio facta est; disponitur etiam ita ut non appareat, si enim appareret, non regeneratio fieri posset; dispositio fit per remotionem et occultationem, non quod Dominus unquam misericordiam removeat aut occultet, sed cum is qui 2 regeneratur, immittitur in sua mala, tunc apparet ei 3 Dominus sicut remotus 4 et occultatus; sunt mala quae se interponunt et id faciunt; sicut comparative densae nubes quae se 5 sistunt inter solem et sistunt absentiam ejus ac illum occultant; haec occultatio et remotio est quae intelligitur.
Footnotes:
1. The Manuscript inserts seu in naturali.
2. regenerabitur
3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
4. The Manuscript inserts sit.
5. ponunt