Arcana Coelestia #5279

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5279. ‘Et consumet fames terram’: quod significet usque ad desperationem, constat ex significatione ‘famis’ quod sit defectus cognitionum, et inde privatio veri, de qua supra n. 5277, 5278; et ex significatione ‘terrae’, hic Aegypti, quod sit mens naturalis, de qua etiam supra n. 5276, 5278; quod usque ad desperationem, est quia dicitur ‘consumet fames terram’; cum enim per ‘terram’ significatur mens naturalis, et per ‘famem’ privatio veri, 1 non aliud significatur quam desperatio, nam tunc spirituali modo fit consumptio. Describitur hic desolationis status per privationem veri; ultimum illius status est desperatio; quod desperatio sit ultimum illius status, est quia per illam removetur jucundum amoris sui et mundi, et loco ejus insinuatur jucundum amoris boni et veri; desperatio enim apud 2 regenerandos est de vita spirituali, proinde de privatione veri et boni, 3 nam cum ii privantur vero et bono, desperant de vita spirituali; inde eis jucundum et beatum cum ex desperatione emergunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts per consumtionem inde in sensu interno.

2. The Manuscript has singular here and in rest of.

3. cum enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.