Arcana Coelestia #2739

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2739. Ex conjugio boni et veri in caelis descendunt omnes amores, qui se habent sicut amor parentum erga liberos, amor fratrum inter se, et amor erga affines, et sic porro secundum gradus in suo ordine: secundum amores illos qui unice sunt ex bono et vero, hoc est, ex amore et fide in Dominum, formantur omnes societates caelestes, quae a Domino ita conjunctae sunt ut unum hominem referant, quare etiam caelum vocatur Maximus Homo; sunt varietates ineffabiles, quae omnes originem ducunt et derivantur ab unione boni et veri ex Domino, quae unio est conjugium caeleste: inde est quod a conjugiis in terris ducatur origo omnium consanguinitatum et affinitatum, et derivarentur similiter amores secundum gradus mutuo inter se; sed quia non est amor conjugialis hodie, consanguinitates et affinitates quidem inde recensentur, sed non sunt consanguinitates et affinitates amoris: in Antiquissima Ecclesia 1 tales derivationes amoris etiam fuerunt, quare in caelis cohabitant distinctae quasi in gentes, familias et domos, quae omnes Dominum ut unicum suum parentem agnoscunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quae caelestis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.