Arcana Coelestia #2131

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2131. Qui intromittuntur, a societatibus angelicis recipiuntur cum intima charitate et ejus gaudio, ac illis omnis amor et amicitia exhibetur; at dum in societatibus illis ad quas primum veniunt, non libenter esse volunt, tunc ab diis societatibus recipiuntur, et hoc successive usque dum ad 1 illam societatem veniunt cum qua concordant secundum vitam amoris mutui 2 quae illis, ac ibi manent tamdiu dum adhuc perfectiores evadunt, et inde tunc in majorem felicitatem elevantur et exaltantur, et hoc ex misericordia Domini secundum vitam amoris et charitatis quam in mundo receperunt: sed translatio ab una societate in alteram nusquam fit per rejectionem a societate ubi sunt, sed per voluntarium quoddam apud eos, secundum desiderium, quod illis insinuantur a Domino, et quia secundum desideria, nihil non fit ex libero.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has sui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.