Arcana Coelestia #1964

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1964. ‘In pariendo Hagar Jishmaelem Abramo’: quod significet cum vita affectionis scientiarum peperit rationale, constat ex significatione ‘Hagaris’ quod sit vita affectionis scientiarum, et ex significatione ‘Ismaelis’ quod sit rationale primo conceptum, de quibus supra. In hoc capite quia actum est de rationali hominis, et descriptum quale est quando solummodo vera illud constituunt, et quale est cum bona et ex bonis vera, scientiarum quod rationale nusquam concipi et nasci, seu formari possit absque scientificis et cognitionibus; sed scientifica et cognitiones pro fine habebunt usum, et quando usum, pro fine habent vitam, nam omnis vita est usuum quia finium; nisi addiscuntur propter vitam usuum, nullius momenti sunt quia nullius usus;

[2] ex solis illis, nempe scientificis et cognitionibus absque vita usus, fit rationale sicut descriptum, instar onagri, morosum, pugnax, vitam torridam et siccam habens, ex quadam dilectione veri conspurcati amore sui; at cum pro 1 fine habent usum, tunc accipiunt vitam ex usibus, sed 2 talem vitam qualem usus: qui cognitiones addiscunt ut perficiantur in fide amoris, nam vera et ipsa fides est amor in Dominum et erga proximum, illi in omnium usuum usu sunt et vitam spiritualem et caelestem accipiunt a Domino, et cum 3 in illa vita, in facultate sunt‘ percipiendi omnia quae sunt regni Domini; in hac vita sunt omnes angeli, et quia in vita illa, in ipsa intelligentia et sapientia sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts scientifica et cognitiones.

2. The Manuscript has et.

3. The Manuscript has cum in illa vita sunt, rationale illorum in facultate est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.